monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XLVIII <<< >>> L
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XLIX
1 Aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima voce: "Veniam," inquit, "veniam, et hic mecum," capulum gladii crebro verberans, quo cinctus erat. Edixit et reverti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et populo; nam se neque civem neque principem senatui amplius fore. 2 Vetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. Atque omisso vel dilato triumpho ovans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. 3 Quod ne cui dubium videatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diverso titulo, alteri "Gladius," alteri "Pugio" index erat; ambo nomina et notas continebant morti destinatorum. Inventa et arca ingens variorum venenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
Suetonius HOME
bnf5801.70 bnf5802.41 bnf6115.70 bnf6116.68 hab268.193