monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XLVII <<<     >>> XLIX

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XLVIII

1 Prius quam provincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim moverant, contrucidandi, quod et patrem suum Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, vixque a tam praecipiti cogitatione revocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare velle perseveraret. Vocatas itaque ad contionem inermes, atque etiam gladiis depositis, equitatu armato circumdedit. 2 Sed cum videret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua vis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad avertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
Suetonius HOME

bnf5801.70 bnf5802.41 bnf6115.70 bnf6116.68 hab268.192

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik