monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49 > 34 > 32 > 6 > 46 > 8 > 6 > 44 > 3 > 2 > 1 > 3 > 40
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXXIX <<<     >>> XLI

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XL

1 Vectigalia nova atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret. Pro edulibus, quae tota urbe venirent, certum statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae, de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse vel donasse negotium convinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus pars octava; ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubito mereret; additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quive lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia essent.
Suetonius HOME

bnf5801.69 bnf5802.40 bnf6115.68 bnf6116.66 hab268.188

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik