monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXXVII <<< >>> XXXIX
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XXXVIII
1 Exhaustus igitur atque egens ad rapinas convertit animum vario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et vectigalium genere. Negabat iure civitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere "posteros" ultra hunc gradum; prolataque Divorum Iuli et Augusti diplomata ut vetera et obsoleta deflabat. 2 Arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset. Testamenta primipilarum, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et vana quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse. Quo metu iniecto cum iam et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores vocabat, quod post nuncupationem vivere perseverarent, et multis venenatas matteas misit. 3 Cognoscebat autem de talibus casus, taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. Ac ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diversis criminibus una sententia condemnavit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum egisset, dum ea meridiaret. 4 Auctione proposita reliquas omnium spectaculorum subiecit ac venditavit, exquirens per se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti venas sibi inciderent. Nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante monitum a Gaio praeconem ne praetorium virum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
Suetonius HOME
bnf5801.68 bnf5802.40 bnf6115.68 bnf6116.66 hab268.186
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik