monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49 > 34 > 32 > 6 > 46 > 8 > 6 > 44 > 3 > 2 > 1 > 3 > 40 > 43 > 32 > 76 > 55 > 4 > 21 > 52 > 24 > 9 > 3 > 2 > 37
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XXXVII

1 Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit, commentus novum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis lavaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, convivis ex auro panes sunt obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. Quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem. 2 Fabricavit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. In extructionibus praetoriorum atque villarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur. 3 Et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur. Ac ne singula enumerem, immensas opes totumque ille Ti. Caesaris vicies ac septies milies sestertium non totus vertente anno absumpsit.
Suetonius HOME

bnf5801.68 bnf5802.40 bnf6115.68 bnf6116.65 hab268.185

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik