monumenta.ch > Suetonius > 36
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXXV <<<     >>> XXXVII

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XXXVI

1 Pudicitia neque suae neque alienae pepercit. M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus, consulari familia iuvenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam vociferatus est. Super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore femina abstinuit. 2 Quas plerumque cum maritis ad cenam vocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adlevans, si quae pudore submitterent; quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam sevocasset, paulo post recentibus adhuc lasciviae notis reversus vel laudabat palam vel vituperabat, singula enumerans bona malave corporis atque concubitus. Quibusdam absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.
Suetonius HOME

bnf5801.67 bnf5802.40 bnf6115.67 bnf6116.65 hab268.185

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik