monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXX <<<     >>> XXXII

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XXXI

1 Queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur; Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem factum, suo oblivionem imminere prosperitate rerum; atque identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae optabat.
Suetonius HOME

bnf5801.66 bnf5802.39 bnf6115.66 bnf6116.64 hab268.182

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik