monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49 > 34 > 32 > 6 > 46 > 8 > 6 > 44 > 3 > 2 > 1 > 3 > 40 > 43 > 32 > 76 > 55 > 4 > 21 > 52 > 24 > 9 > 3 > 2 > 37 > 60 > 29
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXVIII <<< >>> XXX
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XXIX
1 Immanissima facta augebat atrocitate verborum. Nihil magis in natura sua laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius verbo utar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inverecundiam. Monenti Antoniae aviae tamquam parum esset non oboedire: "Memento," ait, "omnia mihi et in omnis licere." Trucidaturus fratrem, quem metu venenorum praemuniri medicamentis suspicabatur: "Antidotum," inquit, "adversus Caesarem?" Relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed etiam gladios minabatur. 2 Praetorium virum ex secessu Anticyrae, quam valitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum. Decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia subscribens, rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquot uno tempore condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.
Suetonius HOME
bnf5801.66 bnf5802.39 bnf6115.66 bnf6116.64 hab268.180
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik