monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, XXVII <<<     >>> XXIX

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput XXVIII

1 Revocatum quendam a vetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere consuesset, respondente eo per adulationem: "Deos semper oravi ut, quod evenit, periret Tiberius et tu imperares," opinans sibi quoque exsules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui universos contrucidarent. Cum discerpi senatorem concupisset, subornavit qui ingredientem curiam repente hostem publicum appellantes invaderent, graphiisque confossum lacerandum ceteris traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et viscera hominis tracta per vicos atque ante se congesta vidisset.
Suetonius HOME

bnf5801.66 bnf5802.39 bnf6115.66 bnf6116.64 hab268.180