1 Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt. Compluribus cognominibus adsumptis - nam et "pius" et "castrorum filius" et "pater exercituum" et "optimus maximus Caesar" vocabatur - cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem advenerant, concertantes apud se super cenam de nobilitate generis, exclamavit:
Εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς.
Nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam converteret. 2 Verum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, divinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iovis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad Forum usque promovit, atque aede Castoris et Pollucis in vestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem iovem consalutarunt. 3 Templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie veste, quali ipse uteretur. Magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima vicibus comparabant. Hostiae erant phoenicopteri, pavones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur. 4 Et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam invitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu vero cum Capitolino Iove secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in vicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis. Nam vox comminantis audita est:
Ἤ μ᾽ ἀνάειρ᾽ ἤ ἐγὼ σέ,
donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro invitatus super templum Divi Augusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit. Mox, quo propior esset, in area Capitolina novae domus fundamenta iecit.