monumenta.ch > Suetonius > 9
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, VIII <<< >>> X
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput IX
1 Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. Apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia valuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit. Non enim prius destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam civitatem demandari animadvertissent; tunc demum ad paenitentiam versi reprenso ac retento vehiculo invidiam quae sibi fieret deprecati sunt.
Suetonius HOME
bnf5801.61 bnf5802.36 bnf6115.61 bnf6116.60 hab268.165
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik