monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, IV <<<     >>> VI

Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput V

1 Tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem exstiterunt. Quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subversae deum arae, Lares a quibusdam familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi. Quin et barbaros ferunt, quibus intestinum quibusque adversus nos bellum esset, velut in domestico communique maerore consensisse ad indutias; regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium maximi luctus; regum etiam regem et exercitatione venandi et convictu megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustiti instar est.
Suetonius HOME

bnf5801.60 bnf5802.35 bnf6115.60 bnf6116.59 hab268.162

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik