monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5 > > 32 > 55 > 52 > 6 > 24 > 5 > 6 > 86 > 61 > 37 > 21 > 79 > 60 > 35 > 82 > 29 > 1
>>> Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, II
Suetonius, De vita Caesarum, Caligula, Caput I
1 Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones universas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atque hoste mox devicto triumphavit. 2 Consul deinde iterum creatus ac prius quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem devicisset, Cappadociam in provinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione. Nam praeter livores, qui totus corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum veneno igne confici nequeat.
Suetonius HOME
bnf5801.42 bnf5802.26 bnf6115.35 bnf6116.44 hab268.112
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik