monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14 > 74 > 3 > 1 > 93
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XCII <<< >>> XCIV
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XCIII
1 Peregrinarum caerimoniarum sicut veteres ac praeceptas reverentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit. Namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de privilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimissio consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes. At contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad visendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praetervehens apud Hierosolyma non supplicasset, conlaudavit.
Suetonius HOME
bnf5801.39 bnf5802.23 bnf6115.31 bnf6116.41 hab268.102
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik