monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56 > 16 > 1 > 23 > 58 > 66 > 3 > 81 > 47 > 4 > 17 > 25 > 91
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XC <<< >>> XCII
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XCI
1 Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamvis statuisset non egredi tabernaculo propter valitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est. Ipse per omne ver plurima et formidulosissima et vana et irrita videbat, reliquo tempore rariora et minus vana. 2 Cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Iovi assidue frequentaret, somniavit queri Capitolinum Iovem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum; idque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianus dependebant. Ex nocturno visu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cavam manum asses porrigentibus praebens.
Suetonius HOME
bnf5801.38 bnf5802.23 bnf6115.31 bnf6116.41 hab268.101
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik