monumenta.ch > Plautus > 1 > 50 > 92 > 86 > 43 > 10 > 61 > 11 > 1 > 21 > 37 > 13 > 6 > 5 > 79 > 3 > 23 > 60 > 82 > 3 > 29 > 35 > 24 > 99 > 12 > 21 > 57 > 36 > 4 > 27 > 37 > 7 > 56 > 2 > 7 > 9 > 45 > 4 > 29 > 16 > 68 > 10 > 58 > 2 > 6 > 11 > 84 > 17 > 25 > 6 > 4 > 8 > 35 > 41 > 36 > 8 > 13 > 47 > 97 > 14 > 87
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, LXXXVI <<< >>> LXXXVIII
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput LXXXVII
1 Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare vult, "ad Kalendas Graecas soluturos" ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: "contenti simus hoc Catone"; et ad exprimendam festinatae rei velocitatem: "celerius quam asparagi cocuntur." 2 Ponit assidue et pro stulto "baceolum" et pro pullo "pulleiaceum" et pro cerrito "vacerrosum" et "vapide" se habere pro male et "betizare" pro languere, quod vulgo "lachanizare" dicitur; item "simus" pro sumus et "domos" genetivo casu singulari pro domuos. Nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet. 3 Notavi et in chirographo eius illa praecipue: non dividit verba nec ab extrema pars versuum abundantis litteras in alterum transfert, sed ibidem statim subicit circumducitque.
Suetonius HOME
bnf5801.37 bnf5802.23 bnf6115.30 bnf6116.40 hab268.99
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik