monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4 > 12 > 19 > 10 > 6 > 18 > 10 > 5 > 8 > 15 > 9 > 2 > 8 > 9 > 23 > 67
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, LXVI <<< >>> LXVIII
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput LXVII
1 Patronus dominusque non minus severus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licinum et Celadum aliosque. Cosmum servum gravissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae, remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum vertit. 2 Idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset, crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem valitudinis mortisque eius superbe avareque in provincia grassatos, oneratis gravi pondere cervicibus praecipitavit in flumen.
Suetonius HOME
bnf5801.34 bnf5802.20 bnf6115.50 bnf6116.37 hab268.88
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik