monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56 > 16 > 1 > 23 > 58
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, LVII <<<     >>> LIX

Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput LVIII

1 Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu detulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messalam. 2 Is mandantibus cunctis: "Quod bonum," inquit, "faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! Sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus: senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem." Cui lacrimans respondit Augustus his verbis - ipsa enim, sicut Messalae, posui -: "Compos factus votorum meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum finem vitae mihi perferre liceat?"
Suetonius HOME

bnf5801.32 bnf5802.19 bnf6115.48 bnf6116.35 hab268.83

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik