monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, LV <<<     >>> LVII

Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput LVI

1 Iocis quoque quorundam invidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto. Et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit. Quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni. Ferebat et ipse suffragium in tribu, ut unus e populo. Testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animo patiebatur. 2 Forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribus proximas domos. Numquam filios suos populo commendavit ut non adiceret: "Si merebuntur." Eidem praetextatis adhuc assurrectum ab universis in theatro et a stantibus plausum gravissime questus est. Amicos ita magnos et potentes in civitate esse voluit, ut tamen pari iuri essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur. 3 Cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam veneficii accusante Cassio Severo diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si superesset, eripere legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur; et consentientibus universis sedit in subsellis per aliquot horas, verum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data. 4 Affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam evocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum. Unum omnino e reorum numero ac ne eius quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae cognoverat.
Suetonius HOME

bnf5801.31 bnf5802.19 bnf6115.48 bnf6116.34 hab268.81

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik