monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XLVII <<< >>> XLIX
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XLVIII
1 Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut iisdem quibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit. Reges socios etiam inter semet ipsos necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor; nec aliter universos quam membra partisque imperii curae habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate parvis aut mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum liberos et educavit simul cum suis et instituit.
Suetonius HOME
bnf5801.30 bnf5802.18 bnf6115.47 bnf6116.33 hab268.78