monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56 > 16 > 1 > 23 > 58 > 66 > 3 > 81 > 47
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XLVI <<< >>> XLVIII
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XLVII
1 Provincias validiores et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat, ipse suscepit, ceteras proconsulibus sortito permisit; et tamen nonnullas commutavit interdum atque ex utroque genere plerasque saepius adiit. Urbium quasdam, foederatas sed ad exitium licentia praecipites, libertate privavit, alias aut aere alieno laborantis levavit aut terrae motu subversas denuo condidit aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate vel civitate donavit. Nec est, ut opinor, provincia, excepta dum taxat Africa et Sardinia, quam non adierit. In has fugato Sex. Pompeio traicere ex Sicilia apparantem continuae et immodicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut causa traiciendi fuit.
Suetonius HOME
bnf5801.30 bnf5802.18 bnf6115.47 bnf6116.33 hab268.77
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik