monumenta.ch > Suetonius > 33
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XXXII <<<     >>> XXXIV

Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XXXIII

1 Ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore valeret lectica pro tribunali collocata, vel etiam domi cubans. Dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse: "Certe patrem tuum non occidisti?" 2 Et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum vel errore inductos constitisset. 3 Appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at provincialium consularibus viris, quos singulos cuiusque provinciae negotiis praeposuisset.
Suetonius HOME

bnf5801.26 bnf5802.16 bnf6115.43 bnf6116.30 hab268.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik