monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56 > 16 > 1 > 23 > 58 > 66 > 3 > 81 > 47 > 4 > 17
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XVI <<< >>> XVIII
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XVII
1 M. Antoni societatem semper dubiam et incertam reconciliationibusque variis male focilatam abrupit tandem, et quo magis degenerasse eum a civili more approbaret, testamentum, quod is Romae etiam de Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque pro contione curavit. 2 Remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum tota Italia pro partibus suis. Nec multo post navali proelio apud Actium vicit in serum dimicatione protracta, ut in nave victor pernoctaverit. 3 Ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta victoria Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponnesi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua vehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto; nec amplius quam septem et viginti dies, donec ad desideria militum omnia ordinarentur, Brundisii commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. 4 Et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit viditque mortuum. Cleopatrae, quam servatam triumpho magno opere cupiebat, etiam Psyllos admovit, qui venenum ac virus exsugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur. Ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit. 5 Antonium iuvenem, maiorem de duobus Fulvia genitis, simulacro Divi Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. Item Caesarionem, quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum e fuga supplicio adfecit. Reliquos Antoni reginaeque communes liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi et conservavit et mox pro condicione cuiusque sustinuit ac fovit.
Suetonius HOME
bnf5801.22 bnf5802.13 bnf6115.23 bnf6116.25 hab268.57
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik