monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XIII <<<     >>> XV

Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XIV

1 Quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem gerebat, ac fraternae potentiae res novas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame conpulit, non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus. Nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset, minimum afuit quin periret concursu et indignatione turbae militaris. Saluti fuit, quod qui desiderabatur repente comparuit incolumis ac sine iniuria. Circa Perusinum autem murum sacrificicans paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.
Suetonius HOME

bnf5801.21 bnf5802.13 bnf6115.22 bnf6116.24 hab268.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik