monumenta.ch > Suetonius > 8 > 85 > 71 > 18 > 78 > 77 > 20 > 4 > 15 > 15 > 1 > 32 > > 5 > 1 > 1 > 15 > 50 > 3 > 3 > 6 > 6 > 76 > 23 > 1 > 57 > 27 > 56 > 16 > 1 > 23 > 58 > 66 > 3 > 81 > 47 > 4 > 17 > 25 > 91 > 11 > 8 > 13
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, XII <<< >>> XIV
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput XIII
1 Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus vix ad Antoni cornu fuga evaserat. Nec successum victoriae moderatus est, sed capite Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris ubiceretur, in splendidissimum quemque captivum non sine verborum contumeli saeviit; 2 ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam volucrum fore potestatem; alios, patrem et filium, pro vita rogantis sortiri vel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque voluntariam occubuisset necem. Quare ceteri, in his M. Favonius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo convicio coram prosciderunt. 3 Partitis post victoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum, ipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset, neque veteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.
Suetonius HOME
bnf5801.21 bnf5802.13 bnf6115.22 bnf6116.24 hab268.54
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik