monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, IV <<< >>> VI
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput V
1 Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. VIIII. Kal. Octob. paulo ante solis exortum, regione Palati ad Capita Bubula, ubi nunc sacrarium habet, aliquanto post quam excessit constitutum. Nam ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens patricii generis, in deprecanda graviore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse possessorem ac velut aedituum soli, quod primum Divus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, decretum est ut ea pars domus consecraretur.
Suetonius HOME
bnf5801.19 bnf5802.12 bnf6115.21 bnf6116.22 hab268.50
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik