monumenta.ch > Suetonius > 46 > 8 > 74 > 4 > 73 > 83 > 72 > 20 > 40 > 89 > 71 > 1 > 4 > 1 > 43 > 5 > > 32 > 55 > 52 > 6 > 24 > 5 > 6 > 86 > 61 > 37 > 21 > 79 > 60 > 35 > 82 > 29 > 1 > 76 > 36 > 8 > 9 > 3
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, II <<< >>> IV
Suetonius, De vita Caesarum, Augustus, Caput III
1 C. Octavius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter divisores operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administravit. Ex praetura Macedoniam sortitus fugitivos, residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurinum agrum tenentis in itinere delevit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato. 2 Provinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractavit, ut epistulae M. Ciceronis exstent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fame proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis vicinum suum Octavium.
Suetonius HOME
bnf5801.19 bnf5802.12 bnf6115.20 bnf6116.22 hab268.49
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik