monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 10 > 21 > Vita Auli Persi Flacci > 24 > Vita Lucani > 2 > 2 > > Vita Plinii Secundi
Suetonius, De viris illustribus, Vita Passieni Crispi <<<    

Suetonius, De viris illustribus, Vita Plinii Secundi

1 Plinius Secundus Novocomensis equestribus militiis industrie functus procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam cum Germanis gesta sunt, XX voluminibus comprehendit, itemque "Naturalis Historiae" XXXVII libros absolvit. Periit clade Campaniae; cum enim Misenensi classi praeesset et flagrante Vesubio ad explorandas propius causas liburnica pertendisset, nec adversantibus ventis remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est, vel ut quidam existimant a servo suo occisus, quem aestu deficiens ut necem sibi maturaret oraverat.
Suetonius HOME

bav1655.10 bnf7971.224 bnf7977.7 bnf8039.2 bnf8040.153 bnf8214.247 bnf9345.6 dkb318.24v ubk205.7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik