monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6
Suetonius, De viris illustribus, De Rhetoribus, , § 5 <<< >>> § 7
Suetonius, De viris illustribus, De Rhetoribus, § 6
1 C. Albucius Silus, Novariensis, cum aedilitate in patria fungeretur, cum forte ius diceret, ab iis contra quos pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. Quod indigne ferens, statim contendit ad portam et inde Romam, receptusque in Planci oratoris contubernium, cui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, suscepit eas partes, atque ita implevit ut Planco silentium imponeret, non audenti in comparationem se demittere. Sed ex eo clarus, propria auditoria instituit, solitus proposita controversia sedens incipere, et calore demum provectus consurgere ac perorare, declamare autem genere vario: modo splendide atque adornate, tum, ne usque quaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide et tantum non trivialibus verbis. Egit et causas, verum rarius, dum amplissimam quamque sectatur, nec alium in ulla locum quam perorandi. Postea renuntiavit Foro partim pudore, partim metu; nam cum in lite quadam centumvirali, adversario, quem ut impium erga parentes incessebat, ius iurandum quasi per figuram sic optulisset: "Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent!" et alia in hunc modum, arripiente eo condicionem, nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sui invidia negotium afflixit. Et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reum, cum cohiberent lictores nimias laudantium voces, et ita excanduisset, ut deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam provinciae redigeretur, M. insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, invocaret legum ac libertatis auctorem et vindicem, paene poenas luit.2 Iam autem senior ob vitium vomicae Novariam rediit, convocataque plebe causis, propter quas mori destinasset, diu ac more contionantis redditis, abstinuit cibo.
Suetonius HOME