monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 20 > 3
Suetonius, De viris illustribus, De Rhetoribus, , § 2 <<< >>> § 4
Suetonius, De viris illustribus, De Rhetoribus, § 3
1 L. Voltacilius Plotus servisse dicitur atque etiam ostiarius vetere more in catena fuisse, donec ob ingenium ac studium litterarum manumissus, accusanti patrono subscripsit.2 Deinde rhetoricam professus, Cn. Pompeium Magnum docuit, patrisque eius res gestas, nec minus ipsius, compluribus libris exposuit; primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, nonnisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.
Suetonius HOME