monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2
Suetonius, De viris illustribus, De Rhetoribus, , § 1 <<<     >>> § 3

Suetonius, De viris illustribus, De Rhetoribus, § 2

1 L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistola ad M. Titinnium sic refert: "Equidem memoria teneo, pueris nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam. Ad quem cum fieret concursus, quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse." Hunc eundem (nam diutissime vixit) M. Caelius in oratione, quam pro se de vi habuit, significat dictasse Atratino, accusatori suo, actionem; subtractoque nomine, hordearium eum rhetorem appellat, deridens ut inflatum ac levem et sordidum.
Suetonius HOME