monumenta.ch > Suetonius > 43
Suetonius, De viris illustribus, Vita Vergili, § 43
1 Obtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum; nam nec Homero quidem.2 Prolatis "Bucolicis" Numitorius quidam rescripsit "Antibucolica," duas modo eglogas, sed insulsissime παρῳδήσας quarum prioris initium est: Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?" sequentis: Dic mihi Damoeta: 'cuium pecus' anne Latinum? Non. Verum Aegonis nostri, sic rure locuntur".3 Alius recitante eo ex "Georgicis": "nudus ara, sere nudus" subiecit: "habebis frigore febrem".4 Est et adversus "Aeneida" liber Carvili Pictoris, titulo "Aeneomastix".5 M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat novae cacozeliae repertore, non tumidae nec exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo latentis.6 Herennius tantum vitia eius, Perellius Faustus furta contraxit.7 Sed et Q. Octavi Aviti Ὁμοιοτήτων octo volumina quos et unde versus transtulerit continent.8 Asconius Pedianus libro, quem "Contra obtrectatores Vergilii" scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere.9 Et tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem malevolorum decideret.
Suetonius HOME