monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2 > 10 > 16 > 101 > 20 > 110 > 105 > 14 > 14 > 111 > 112 > 103 > 103 > 29 > 19 > 15 > 17 > 31 > 39
Suetonius, De viris illustribus, Vita Vergili, ยง 39
1 Egerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, "Aeneida" combureret; at is ita facturum se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue scrinia desideravit, crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit. Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos sicut erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud: "quem tibi iam Troia." Nisus grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus esset in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his versibus demptis: Ille ego qui quondam gracili modulatus avena Carmina et egressus silvis vicina coegi, Ut quamvis avido parerent arva colono, Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis - Arma virumque cano".
Suetonius HOME