monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2 > 10 > 16 > 101 > 20 > 110 > 105 > 14 > 14 > 111 > 112 > 103 > 103 > 29 > 19 > 15 > 17 > 31
Suetonius, De viris illustribus, Vita Vergili, § 31
1 Augustus vero - nam forte expeditione Cantabrica aberat - supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitarat, ut "sibi de 'Aeneide,' " ut ipsius verba sunt, "vel prima carminis ὑπογραφή vel quodlibet κῶλον mitteretur".2 Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum et sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, "tu Marcellus eris," defecisse fertur atque aegre focilata est.3 Recitavit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur.4 Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondam eum in recitando duos dimidiatos versus complesse ex tempore.5 Nam cum hactenus haberet: "Misenum Aeoliden" adiecisse: "quo non praestantior alter," item huic: "aere ciere viros," simili calore iactatum subiunxisse: "Martemque accendere cantu," statimque sibi imperasse ut utrumque volumini ascriberet.
Suetonius HOME