monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15 > 3 > 2 > Vita Tibulli
>>> § 1
Suetonius, De viris illustribus, Vita Tibulli
1 "Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle, Mors iuvenem campos misit ad Elysios, Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores Aut caneret forti regia bella pede".2 Albius Tibullus eques Romanus, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messalam oratorem dilexit, cuius etiam contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est.3 Hic multorum iudicio principem inter elegiographos obtinet locum.4 Epistolae quoque eius amatoriae, quamquam breves, omnino utiles sunt.5 Obiit adulescens, ut indicat epigramma supra scriptum.
Suetonius HOME
bav1655.10 bnf7971.224 bnf7977.7 bnf8039.2 bnf8040.153 bnf8214.247 bnf9345.6 dkb318.24v ubk205.7