monumenta.ch > Suetonius > 16 > 24
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, , § 23 <<<
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, § 24
1 M. Valerius Probus, Berytius, diu centuriatum petiit, donec taedio ad studia se contulit.2 Legerat in provincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum memoria, necdum omnino abolita sicut Romae.3 Hos cum diligentius repeteret atque alios deinceps cognoscere cuperet, quamvis omnes contemni magisque opprobrio legentibus quam gloriae et fructui esse animadverteret, nihilo minus in proposito mansit; multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et annotare curavit, soli huic nec ulli praeterea grammatices parti deditus.4 Hic non tam discipulos quam sectatores aliquot habuit.5 Nunquam enim ita docuit ut magistri personam sustineret; unum et alterum, vel cum plurimos tres aut quatuor postmeridianis horis admittere solebat, cubansque inter longos ac vulgares sermones legere quaedam, idque perraro.6 Nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidit.7 Reliquit autem non mediocrem "Silvam Observationum Sermonis Antiqui".
Suetonius HOME