monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2 > 10 > 16 > 101 > 20 > 110 > 105 > 14 > 14 > 111 > 112 > 103 > 103 > 29 > 19 > 15 > 17 > 31 > 39 > 15 > 100 > 11 > 18 > 19 > 1 > 100 > 17
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, , § 16 <<< >>> § 18
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, § 17
1 M. Verrius Flaccus libertinus docendi genere maxime claruit. Namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se committere solebat, proposita non solum materia quam scriberent, sed et praemio quod victor auferret. Id erat liber aliquis antiquus pulcher aut rarior. Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola, verum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet; docuitque in atrio Catulinae domus, quae pars Palatii tunc erat, et centena sestertia in annum accepit. Decessit aetatis exactae sub Tiberio. Statuam habet Praeneste, in inferiore fori parte contra hemicyclium, in quo fastos a se ordinatos et marmoreo parieti incisos publicarat.
Suetonius HOME