monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2 > 10 > 16 > 101 > 20 > 110 > 105 > 14 > 14 > 111 > 112 > 103 > 103 > 29 > 19 > 15
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, , § 14 <<< >>> § 16
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, § 15
1 Lenaeus, Magni Pompei libertus et paene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius schola se sustentavit; docuitque in Carinis ad Telluris, in qua regione Pompeiorum domus fuerat, ac tanto amore erga patroni memoriam exstitit, ut Sallustium historicum, quod eum oris probi, animo inverecundo scripsisset, acerbissima satura laceraverit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem. Traditur autem puer adhuc Athenis subreptus, refugisse in patriam, perceptisque liberalibus disciplinis, pretium suum domino rettulisse, verum ob ingenium atque doctrinam gratis manumissus.
Suetonius HOME