monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11 > 35 > 29 > 18 > 19 > 17 > 13 > 2 > > 21 > 101 > 113 > 2 > 10 > 16 > 101 > 20 > 110 > 105 > 14
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, , § 13 <<< >>> § 15
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, § 14
1 Curtius Nicias haesit Cn. Pompeio et C. Memmio; sed cum codicillos Memmi ad Pompei uxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea, Pompeium offendit, domoque ei interdictum est. Fuit et M. Ciceronis familiaris; in cuius epistula ad Dolabellam haec de eo legimus: "Nihil Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis, me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor duobus versiculis, expensum Niciae; alter Aristarchus hos obelizei:º ego tanquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι." Item ad Atticum: "De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus provincia est. Praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? Voluntas tamen eius mihi grata est." Huius "De Lucilio" libros etiam Santra comprobat.
Suetonius HOME