monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, , § 5 <<<     >>> § 7

Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, § 6

1 Aurelius Opilius, Epicurei cuiusdam libertus, philosophiam primo, deinde rhetoricam, novissime grammaticam docuit. Dimissa autem schola, Rutilium Rufum damnatum in Asiam secutus, ibidem Smyrnae simul consenuit, composuitque variae eruditionis aliquot volumina, ex quibus novem unius corporis, quia scriptores ac poetas sub clientela Musarum iudicaret, non absurde et fecisse et inscripsisse se ait ex numero divarum et appellatione. Huius cognomen in plerisque indicibus et titulis per unam L litteram scriptum animadverto, verum ipse id per duas effert in parastichide libelli, qui inscribitur "Pinax".
Suetonius HOME