monumenta.ch > Suetonius > 3
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, , § 2 <<< >>> § 4
Suetonius, De viris illustribus, De Grammaticis, § 3
1 Instruxerunt auxeruntque ab omni parte grammaticam L. Aelius Lanuvinus generque Aelii Ser. Clodius, uterque eques Ro. multique ac varii et in doctrina et in re p. usus. Aelius cognomine duplici fuit; nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, vocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat; tantum optimatium fautor, ut Metellum Numidicum in exilium comitatus sit. Servius, cum librum soceri nondum editum fraude intercepisset, et ob hoc repudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbe, in podagrae morbum incidit; cuius impatiens veneno sibi perunxit pedes et enecuit ita, ut parte ea corporis quasi praemortua viveret.2 Posthac magis ac magis et gratia et cura artis increvit, ut ne clarissimi quidem viri abstinuerint quo minus et ipsi aliquid de ea scriberent, utque temporibus quibusdam super viginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur; pretia vero grammaticorum tanta mercedesque tam magnae, ut constet Lutatium Daphnidem, quem Laevius Melissus per cavillationem nominis Panos ἀγάπημα dicit, DCC. milibus nummum a Q. Catulo emptum ac brevi manumissum, L. Appuleium ab Eficio Calvino equite Romano praedivite quadringenis annuis conductum multos edoceret. Nam in provincias quoque grammatica penetraverat, ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre docuerunt, maxime in Gallia Togata; inter quos Octavius Teucer et Pescennius Iaccus et Oppius Chares; hic quidem ad ultimam aetatem, et cum iam non ingressu modo deficeretur sed et visu.
Suetonius HOME