Statius, Thebais, Liber X
| 1 | Obruit Hesperia Phoebum Nox umida porta, |
| 2 | imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgum |
| 3 | aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra |
| 4 | agmina et immeritas ferro decrescere gentes. |
| 5 | Panditur immenso deformis sanguine campus: |
| 6 | illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, |
| 7 | funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt. |
| 8 | tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras |
| 9 | secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma |
| 10 | angustae populis, latae cepere reversos. |
| 11 | Par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis |
| 12 | quattuor errantes Danaum sine praeside turmae: |
| 13 | ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni, |
| 14 | quas deus et casus tempestatesque gubernant. |
| 15 | inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro |
| 16 | hostilem servare fugam, ne forte Mycenas |
| 17 | contenti rediisse petant: dat tessera signum |
| 18 | excubiis, positaeque vices; dux noctis opertae |
| 19 | sorte Meges ultroque Lycus. Iamque ordine iusso |
| 20 | arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes: |
| 21 | "Victores Danaum - nec enim lux crastina longe, |
| 22 | nec quae pro timidis intercessere tenebrae |
| 23 | semper erunt -, augete animos et digna secundis |
| 24 | pectora ferte deis. Iacet omnis gloria Lernae |
| 25 | praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus |
| 26 | Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram, |
| 27 | Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, |
| 28 | Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis. |
| 29 | in manibus merces, nusquam capita ardua belli |
| 30 | monstrataeque ducum septena per agmina cristae; |
| 31 | scilicet Adrasti senium fraterque iuventa |
| 32 | peior et insanis Capaneus metuendus in armis. |
| 33 | Ite age et obsessis vigilem circumdate flammam! |
| 34 | nulli ex hoste metus: praedam asservatis opesque |
| 35 | iam vestras". Sic ille truces hortatibus implet |
| 36 | Labdacidas, iuvat exhaustos iterare labores: |
| 37 | sicut erant - pulvis sudorque cruorque per artus |
| 38 | mixtus adhuc - vertere gradum; vix obvia passi |
| 39 | colloquia, amplexus etiam dextrasque suorum |
| 40 | excussere umeris. Tum frontem aversaque terga |
| 41 | partiti laterumque sinus, vallum undique cingunt |
| 42 | ignibus infestis. Rabidi sic agmine multo |
| 43 | sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris |
| 44 | nil non ausa fames longo tenuavit hiatu: |
| 45 | iam stabula ipsa premunt, torquet spes irrita fauces, |
| 46 | balatusque tremens pinguesque ab ovilibus aurae; |
| 47 | quod superest, duris adfrangunt postibus unguis, |
| 48 | pectoraque et siccos minuunt in limine dentis. |
| 49 | At procul Argolici supplex in margine templi |
| 50 | coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras |
| 51 | sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum |
| 52 | exposcunt, pictasque fores et frigida vultu |
| 53 | saxa terunt parvosque docent procumbere natos. |
| 54 | Condiderant iam vota diem; nox addita curas |
| 55 | iungit, et ingestis vigilant altaria flammis. |
| 56 | Peplum etiam dono, cuius mirabile textum |
| 57 | nulla manu sterilis nec dissociata marito |
| 58 | versarat, calathis castae velamina divae |
| 59 | haut spernenda ferunt, variis ubi plurima floret |
| 60 | purpura picta modis mixtoque incenditur auro. |
| 61 | Ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, |
| 62 | expers conubii et timide positura sororem, |
| 63 | lumine demisso pueri Iovis oscula libat |
| 64 | simplex et nondum furtis offensa mariti. |
| 65 | Hoc tunc Argolicae sanctum velamine matres |
| 66 | induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant: |
| 67 | "Aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces, |
| 68 | siderei regina poli, tumulumque rebellem |
| 69 | dissice et in Thebas aliud - potes - excute fulmen. " |
| 70 | Quid faciat? Scit Fata suis contraria Grais |
| 71 | aversumque Iovem, sed nec periisse precatus |
| 72 | tantaque dona velit; tempus tamen obvia magni |
| 73 | fors dedit auxilii. videt alto ex aethere clusa |
| 74 | moenia et insomni vallum statione teneri: |
| 75 | horruit irarum stimulis motaque verendum |
| 76 | turbavit diadema coma: non saevius arsit |
| 77 | Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis |
| 78 | secubitus vacuis indignaretur in astris. |
| 79 | Ergo intempesta somni dulcedine captos |
| 80 | destinat Aonios leto praebere, suamque |
| 81 | orbibus accingi solitis iubet Irin et omne |
| 82 | mandat opus. paret iussis dea clara polumque |
| 83 | linquit et in terras longo suspenditur arcu. |
| 84 | Stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis |
| 85 | Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, |
| 86 | lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum |
| 87 | it vacuum in montem, qua desidis atria Somni |
| 88 | securumque larem segnis Natura locavit. |
| 89 | Limen opaca Quies et pigra Oblivio servant |
| 90 | et numquam vigili torpens Ignavia vultu. |
| 91 | Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis |
| 92 | muta sedent abiguntque truces a culmine ventos |
| 93 | et ramos errare vetant et murmura demunt |
| 94 | alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament |
| 95 | litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis |
| 96 | vallibus effugiens speluncae proximus amnis |
| 97 | saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum |
| 98 | armenta, omne solo recubat pecus, et nova marcent |
| 99 | germina, terrarumque inclinat spiritus herbas. |
| 100 | Mille intus simulacra dei caelaverat ardens |
| 101 | Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas, |
| 102 | hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, |
| 103 | est ubi Martigenae socium pulvinar Amori |
| 104 | obtinet. Interius tecti in penetralibus altis |
| 105 | et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago |
| 106 | cernitur. hae species: ipse autem umentia subter |
| 107 | antra soporifero stipatos flore tapetas |
| 108 | incubat: exhalant vestes et corpore pigro |
| 109 | strata calent, supraque torum niger efflat anhelo |
| 110 | ore vapor; manus haec fusos a tempore laevo |
| 111 | sustentat crinis, haec cornu oblita remisit. |
| 112 | Adsunt innumero circum vaga Somnia vultu, |
| 113 | vera simul falsis permixtaque *flumina flammis*. |
| 114 | Noctis opaca cohors, trabibusque aut postibus haerent, |
| 115 | aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam, |
| 116 | invalidusque nitor, primosque hortantia somnos |
| 117 | languida succiduis exspirant lumina flammis. |
| 118 | Huc se caeruleo libravit ab aethere virgo |
| 119 | discolor: effulgent silvae, tenebrosaque tempe |
| 120 | adrisere deae, et zonis lucentibus icta |
| 121 | evigilat domus; ipse autem nec lampade clara |
| 122 | nec sonitu nec voce deae perculsus eodem |
| 123 | more iacet, donec radios Thaumantias omnis |
| 124 | impulit inque oculos penitus descendit inertes. |
| 125 | tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix: |
| 126 | "Sidonios te Iuno duces, mitissime divum |
| 127 | Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi, |
| 128 | qui nunc eventu belli tumefactus Achaeum |
| 129 | pervigil asservat vallum et tua iura recusat. |
| 130 | Da precibus tantis, rara est hoc posse facultas |
| 131 | placatumque Iovem dextra Iunone merere. " |
| 132 | Dixit, et increpitans languentia pectora dextra, |
| 133 | ne pereant voces, iterumque iterumque monebat. |
| 134 | Ille deae iussis vultu, quo nutat, eodem |
| 135 | adnuit; excedit gravior nigrantibus antris |
| 136 | Iris et obtunsum multo iubar excitat imbri. |
| 137 | Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit |
| 138 | tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli |
| 139 | implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu |
| 140 | fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis. |
| 141 | illius aura solo volucres pecudesque ferasque |
| 142 | explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, |
| 143 | languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent |
| 144 | nubila, demittunt extrema cacumina silvae, |
| 145 | pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. |
| 146 | Primus adesse deum subita caligine sensit |
| 147 | campus, et innumerae voces fremitusque virorum |
| 148 | submisere sonum: cum vero umentibus alis |
| 149 | incubuit piceaque haud umquam densior umbra |
| 150 | castra subit, errare oculi resolutaque colla, |
| 151 | et medio affatu verba imperfecta relinqui. |
| 152 | mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt |
| 153 | pila manu, lassique cadunt in pectora vultus. |
| 154 | Et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant |
| 155 | cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignis. |
| 156 | At non et trepidis eadem Sopor otia Grais |
| 157 | suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris |
| 158 | noctivagi vis blanda dei: stant undique in armis |
| 159 | foedam indignantes noctem vigilesque superbos. |
| 160 | Ecce repens superis animum lymphantibus horror |
| 161 | Thiodamanta subit formidandoque tumultu |
| 162 | pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, |
| 163 | sive novum comitem bonus instigabat Apollo. |
| 164 | Prosilit in medios, visu audituque tremendus |
| 165 | impatiensque dei, fragili quem mente receptum |
| 166 | non capit: exundant stimuli, nudusque per ora |
| 167 | stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit |
| 168 | exhauritque genas - acies huc errat et illuc - |
| 169 | sertaque mixta comis sparsa cervice flagellat. |
| 170 | Sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum |
| 171 | elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro |
| 172 | scire vetat; quatit ille sacras in pectora pinus |
| 173 | sanguineosque rotat crines et vulnera cursu |
| 174 | exanimat: pavet omnis ager respersaque cultrix |
| 175 | arbor, et attoniti currum erexere leones. |
| 176 | Ventum ad concilii penetrale domumque verendam |
| 177 | signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger, |
| 178 | rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus. |
| 179 | Stant circum subiti proceres, ut quisque perempto |
| 180 | proximus, et magnis loca desolata tuentur |
| 181 | regibus haud laeti seque huc crevisse dolentes. |
| 182 | non secus amisso medium cum praeside puppis |
| 183 | fregit iter, subit ad vidui moderamina clavi |
| 184 | aut laterum custos, aut quem penes obvia ponto |
| 185 | prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur |
| 186 | arma, nec accedit domino tutela minori. |
| 187 | Ergo alacer trepidos sic erigit augur Achivos: |
| 188 | "Magna deum mandata, duces, monitusque verendos |
| 189 | advehimus, non hae nostro de pectore voces: |
| 190 | ille canit, cui me famulari et sumere vittas |
| 191 | vestra fides, ipso non discordante, subegit. |
| 192 | Nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi |
| 193 | panditur augurio divum; vocat obvia Virtus, |
| 194 | et poscit Fortuna manus. Stupet obruta somno |
| 195 | Aonidum legio: tempus nunc funera regum |
| 196 | ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque |
| 197 | frangite portarum: sociis hoc subdere flammas, |
| 198 | hoc tumulare suos. Equidem haec et Marte diurno |
| 199 | dum res infractae pulsique in terga redimus |
| 200 | - per tripodas iuro et rapti nova fata magistri - |
| 201 | vidi, et me volucres circum plausere secundae. |
| 202 | Sed nunc certa fides. Modo me sub nocte silenti |
| 203 | ipse, ipse assurgens iterum tellure soluta, |
| 204 | qualis erat - solos infecerat umbra iugalis -, |
| 205 | Amphiaraus adit: non vanae monstra quietis, |
| 206 | nec somno comperta loquor. "Tune" inquit, "inertis |
| 207 | Inachidas - redde haec Parnasia serta meosque |
| 208 | redde deos - tantam patiere amittere noctem, |
| 209 | degener? Haec egomet caeli secreta vagosque |
| 210 | edocui lapsus? Vade heia, ulciscere ferro |
| 211 | nos saltem! " dixit, meque haec ad limina visus |
| 212 | cuspide sublata totoque impellere curru. |
| 213 | Quare agite, utendum superis; non comminus hostes |
| 214 | sternendi: bellum iacet, et saevire potestas. |
| 215 | Ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama |
| 216 | non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae |
| 217 | noctis aves; sequor, et comitum licet agmina cessent, |
| 218 | solus eo! Atque adeo venit ille et quassat habenas". |
| 219 | Talia vociferans noctem exturbabat, euntque |
| 220 | non secus accensi proceres, quam si omnibus idem |
| 221 | corde deus: flagrant comitari et iungere casus. |
| 222 | ter denos numero, turmarum robora, iussus |
| 223 | ipse legit; circa fremit indignata iuventus |
| 224 | cetera, cur maneant castris ignavaque servent |
| 225 | otia: pars sublime genus, pars facta suorum, |
| 226 | pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt. |
| 227 | gaudet in adversis animoque assurgit Adrastus. |
| 228 | Vertice sic Pholoes volucrum nutritor equorum, |
| 229 | cum fetura gregem pecoroso vere novavit, |
| 230 | laetatur cernens hos montis in ardua niti, |
| 231 | hos innare vadis, certare parentibus illos; |
| 232 | tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandi |
| 233 | ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque |
| 234 | natus, ad Eleas melior quis surgere palmas: |
| 235 | talis erat turmae ductor longaevus Achivae. |
| 236 | nec deest coeptis: "Unde haec tam sera repente |
| 237 | numina? qui fractos superi rediistis ad Argos? |
| 238 | estne hic infelix virtus? gentique superstes |
| 239 | sanguis, et in miseris animorum semina durant? |
| 240 | laudo equidem, egregii iuvenes, pulchraque meorum |
| 241 | seditione fruor; sed fraudem et operta paramus |
| 242 | proelia, celandi motus: numquam apta latenti |
| 243 | turba dolo. Servate animos, venit ultor in hostis |
| 244 | ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes". |
| 245 | his tandem virtus iuvenum frenata quievit: |
| 246 | non aliter moto quam si pater Aeolus antro |
| 247 | portam iterum saxo premat imperiosus et omne |
| 248 | claudat iter, iamiam sperantibus aequora ventis. |
| 249 | Insuper Herculeum sibi iungit Agyllea vates |
| 250 | Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat |
| 251 | non cessisse patri; comites tribus ordine deni, |
| 252 | horrendum Aoniis et contra stantibus agmen. |
| 253 | ipse novi gradiens furta ad Mavortia belli |
| 254 | ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, |
| 255 | longaevique ducis gremio commendat honorem |
| 256 | frontis, et oblatam Polynicis munere grato |
| 257 | loricam galeamque subit. Ferus Actora magno |
| 258 | ense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem |
| 259 | ire dolo superosque sequi. Permutat Agylleus |
| 260 | arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris |
| 261 | arcus et Herculeae iuvissent bella sagittae? |
| 262 | Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, |
| 263 | ne gravis exclamet portae mugitus aenae, |
| 264 | praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens |
| 265 | praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti |
| 266 | ense iacent. "Ite, o socii, quacumque voluptas |
| 267 | caedis inexhaustae, superisque faventibus, oro, |
| 268 | sufficite!" hortatur clara iam voce sacerdos, |
| 269 | "cernitis expositas turpi marcore cohortes? |
| 270 | Pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas, |
| 271 | hi servare viros? " Sic fatus, et exuit ensem |
| 272 | fulmineum rapidaque manu morientia transit |
| 273 | agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam |
| 274 | exanimem signare queat? subit ordine nullo |
| 275 | tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit |
| 276 | murmura permiscetque vagos in sanguine manes: |
| 277 | hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis |
| 278 | gressibus illapsum clipeo et male tela tenentem, |
| 279 | coetibus hos mediis vina inter et arma iacentes, |
| 280 | acclinis clipeis alios, ut quemque ligatum |
| 281 | infelix tellure sopor supremaque nubes |
| 282 | obruerat. nec numen abest, armataque Iuno |
| 283 | lunarem quatiens exserta lampada dextra |
| 284 | pandit iter firmatque animos et corpora monstrat. |
| 285 | sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat |
| 286 | Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum |
| 287 | et caligantes nimiis successibus irae. |
| 288 | Caspia non aliter magnorum in strage iuvencum |
| 289 | tigris, ubi immenso rabies placata cruore |
| 290 | lassavitque genas et crasso sordida tabo |
| 291 | confudit maculas, spectat sua facta doletque |
| 292 | defecisse famem: victus sic augur inerrat |
| 293 | caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum |
| 294 | centenasque in bella manus; iam taedet inanes |
| 295 | exhaurire minas, hostemque assurgere mallet. |
| 296 | Parte alia segnes magno satus Hercule vastat |
| 297 | Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento |
| 298 | limite turba subit: stagnant nigrantia tabo |
| 299 | gramina, sanguineis nutant tentoria rivis; |
| 300 | fumat humus, somnique et mortis anhelitus una |
| 301 | volvitur; haut quisquam visus aut ora iacentum |
| 302 | erexit: tali miseris deus aliger umbra |
| 303 | incubat et tantum morientia lumina solvit. |
| 304 | Traxerat insomnis cithara ludoque suprema |
| 305 | sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus, |
| 306 | Sidonium paeana canens; huic languida cervix |
| 307 | in laevum cogente deo mediaque iacebant |
| 308 | colla replicta lyra: ferrum per pectus Agylleus |
| 309 | exigit aptatamque cava testudine dextram |
| 310 | percutit et digitos inter sua fila trementes. |
| 311 | Proturbat mensas dirus liquor: undique manant |
| 312 | sanguine permixti latices et Bacchus in altos |
| 313 | crateras paterasque redit. Ferus occupat Actor |
| 314 | implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echetli |
| 315 | terga coronati, Daunus caput amputat Hebri: |
| 316 | nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras |
| 317 | vita fugit mortisque ferae lucrata dolores. |
| 318 | stratus humo gelida subter iuga fida rotasque |
| 319 | Calpetus Aonios gramen gentile metentes |
| 320 | proflatu terrebat equos: madida ora redundant |
| 321 | accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis |
| 322 | Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens |
| 323 | vina cruor fractumque perit in sanguine murmur. |
| 324 | Fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus |
| 325 | per somnum Thebas et Thiodamanta videbat. |
| 326 | Quarta soporiferae superabant tempora nocti, |
| 327 | cum vacuae nubes et honor non omnibus astris, |
| 328 | adflatusque fugit curru maiore Bootes. |
| 329 | Iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor |
| 330 | Thiodamanta vocat: "Satis haec inopina Pelasgis |
| 331 | gaudia: vix ullos tanto reor agmine saevam |
| 332 | effugisse necem, ni quos deformis in alto |
| 333 | sanguine degeneres occultat vita; secundis |
| 334 | pone modum: sunt et diris sua numina Thebis. |
| 335 | forsitan et nobis modo quae favere, recedant. " |
| 336 | Paruit, et madidas tollens ad sidera palmas: |
| 337 | "Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis |
| 338 | nondum ablutus aquis - tibi enim haec ego sacra litavi - |
| 339 | trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos. |
| 340 | Si non dedecui tua iussa tulique prementem, |
| 341 | saepe veni, saepe hanc dignare irrumpere mentem. |
| 342 | nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum: |
| 343 | at patrias si quando domos optataque, Paean, |
| 344 | templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis |
| 345 | postibus et totidem voti memor exige tauros". |
| 346 | Dixerat, et laetis socios revocabat ab armis. |
| 347 | Venerat hos inter fato Calydonius Hopleus |
| 348 | Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo, |
| 349 | regum ambo comites, quorum post funera maesti |
| 350 | vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: |
| 351 | "Nullane post manes regis tibi cura perempti, |
| 352 | care Dyma, teneant quem iam fortasse volucres |
| 353 | Thebanique canes? patriae quid deinde feretis, |
| 354 | Arcades? En reduces contra venit aspera mater: |
| 355 | funus ubi? At nostro semper sub pectore Tydeus |
| 356 | saevit inops tumuli, quamvis patientior artus |
| 357 | ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis. |
| 358 | Ire tamen saevumque libet nullo ordine passim |
| 359 | scrutari campum, mediasve irrumpere Thebas. " |
| 360 | Excipit orsa Dymas: "Per ego haec vaga sidera iuro, |
| 361 | per ducis errantis instar mihi numinis umbras, |
| 362 | idem animus misero; comitem circumspicit olim |
| 363 | mens humilis luctu, sed nunc prior ibo", viamque |
| 364 | incohat et maesto conversus ad aethera vultu |
| 365 | sic ait: "Arcanae moderatrix Cynthia noctis, |
| 366 | si te tergeminis perhibent variare figuris |
| 367 | numen et in silvas alio descendere vultu, |
| 368 | ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, |
| 369 | ille tuus, Diana, puer - nunc respice saltem - |
| 370 | quaeritur". Incendit pronis dea cornibus almum |
| 371 | sidus et admoto monstravit funera curru. |
| 372 | Apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron: |
| 373 | sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit |
| 374 | Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro |
| 375 | astra latent, subitusque oculis ostenditur orbis. |
| 376 | Accepit radios et eadem percitus Hopleus |
| 377 | Tydea luce videt; longe dant signa per umbras |
| 378 | mutua laetantes, et amicum pondus uterque, |
| 379 | ceu reduces vitae saevaque a morte remissos, |
| 380 | subiecta cervice levant; nec verba, nec ausi |
| 381 | flere diu: prope saeva dies indexque minatur |
| 382 | ortus. Eunt taciti per maesta silentia magnis |
| 383 | passibus exhaustasque dolent pallere tenebras. |
| 384 | Invida fata piis et fors ingentibus ausis |
| 385 | rara comes. Iam castra vident animisque propinquant, |
| 386 | et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra |
| 387 | et sonus a tergo. Monitu ducis acer agebat |
| 388 | Amphion equites, noctem vigilataque castra |
| 389 | explorare datus, primusque per avia campi |
| 390 | usque procul - necdum totas lux solverat umbras - |
| 391 | nescio quid visu dubium incertumque moveri |
| 392 | corporaque ire videt; subitus mox fraude reperta |
| 393 | exclamat: "Cohibete gradum quicumque! " sed hostes |
| 394 | esse patet: miseri pergunt anteire timentque |
| 395 | non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam |
| 396 | expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, |
| 397 | adfectans errare manum. Stetit illa Dymantis |
| 398 | ante oculos, qui forte prior gressumque repressit. |
| 399 | At non magnanimus curavit perdere iactus |
| 400 | Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergo |
| 401 | pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos. |
| 402 | Labitur egregii nondum ducis immemor Hopleus, |
| 403 | exspiratque tenens - felix, si corpus ademptum |
| 404 | nesciat -, et saevas talis descendit ad umbras. |
| 405 | Viderat hoc retro conversus et agmina sentit |
| 406 | iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis |
| 407 | instantes; arma ira dabat, fortuna precari, |
| 408 | non audere iubet: neutri fiducia coepto. |
| 409 | Distulit ira preces; ponit miserabile corpus |
| 410 | ante pedes, tergoque gravis quas forte ferebat, |
| 411 | tigridis exuvias, in laevam torquet et obstat |
| 412 | exsertum obiectans mucronem, inque omnia tela |
| 413 | versus et ad caedem iuxta mortemque paratus: |
| 414 | ut lea, quam saevo fetam pressere cubili |
| 415 | venantes Numidae, natos erecta superstat |
| 416 | mente sui incerta, torvum ac miserabile frendens; |
| 417 | illa quidem turbare globos et frangere morsu |
| 418 | tela queat, sed prolis amor crudelia vincit |
| 419 | pectora, et a media catulos circumspicit ira. |
| 420 | Et iam laeva viro, quamvis saevire vetaret |
| 421 | Amphion, erepta manus, puerique trahuntur |
| 422 | ora supina comis. Serus tunc denique supplex |
| 423 | demisso mucrone rogat: "Moderatius, oro, |
| 424 | ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi |
| 425 | Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos! |
| 426 | Si cui forte domi natorum gaudia, si quis |
| 427 | hic pater, angusti puero date pulveris haustus |
| 428 | exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis |
| 429 | vultus: ego infandas potior satiare volucres, |
| 430 | me praebete feris, ego bella audere coegi". |
| 431 | "Immo" ait Amphion "regem si tanta cupido |
| 432 | quid fracti exsanguesque parent; cuncta ocius effer, |
| 433 | et vita tumuloque ducis donatus abito". |
| 434 | Horruit et toto praecordia protinus Arcas |
| 435 | implevit capulo. "Summumne hoc cladibus" inquit, |
| 436 | "deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos? |
| 437 | nil emimus tanti, nec si velit ipse cremari". |
| 438 | Sic ait, et magno proscissum vulnere pectus |
| 439 | iniecit puero, supremaque murmura volvens: |
| 440 | Hoc tamen interea mecum potiare sepulcro" |
| 441 | Tales optatis regum in complexibus ambo, |
| 442 | par insigne animis, Aetolus et inclitus Arcas, |
| 443 | egregias efflant animas letoque fruuntur. |
| 444 | Vos quoque sacrati, quamvis mea carmina surgant |
| 445 | inferiore lyra, memores superabitis annos. |
| 446 | forsitan et comites non aspernabitur umbras |
| 447 | Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi. |
| 448 | At ferus Amphion, regi qui facta reportent |
| 449 | edoceantque dolum captivaque corpora reddant, |
| 450 | mittit ovans; clausis ipse insultare Pelasgis |
| 451 | tendit et abscisos sociorum ostendere vultus. |
| 452 | Interea reducem murorum e culmine Grai |
| 453 | Thiodamanta vident nec iam erumpentia celant |
| 454 | gaudia. ut exsertos enses et caede recenti |
| 455 | arma rubere notant; tunc assilit aethera magnum |
| 456 | clamor, et e summo pendent cupida agmina vallo |
| 457 | noscere quisque suos. volucrum sic turba recentum, |
| 458 | cum reducem longo prospexit in aere matrem, |
| 459 | ire cupit contra summique e margine nidi |
| 460 | exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto |
| 461 | obstet aperta parens et amantibus increpet alis. |
| 462 | Dumque opus arcanum et taciti compendia Martis |
| 463 | enumerant laetisque suos complexibus implent |
| 464 | Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur |
| 465 | ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae |
| 466 | venerat Amphion; non longum caede recenti |
| 467 | laetatus videt innumeris fervere catervis |
| 468 | tellurem atque una gentem exspirare ruina. |
| 469 | qui tremor inicitur caeli de lampade tactis, |
| 470 | hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno |
| 471 | vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem |
| 472 | ipse ultro convertit equus; fugit ala retorto |
| 473 | pulvere. nondum illi Thebarum claustra subibant, |
| 474 | et iam Argiva cohors nocturno freta triumpho |
| 475 | prosilit in campos; per et arma et membra iacentum |
| 476 | taetraque congerie sola semianimumque cruorem |
| 477 | cornipedes ipsique ruunt: gravis exterit artus |
| 478 | ungula, sanguineus lavat imber et impedit axes. |
| 479 | Dulce viris hac ire via, ceu tecta superbi |
| 480 | Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas. |
| 481 | Hortatur Capaneus: "Satis occultata, Pelasgi, |
| 482 | delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrum |
| 483 | teste die; mecum clamore et pulvere aperto |
| 484 | ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextrae |
| 485 | numina et horrendi stricto mucrone furores. " |
| 486 | sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus |
| 487 | Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur. |
| 488 | Iamque premunt muros - et adhuc nova funera narrat |
| 489 | Amphion - miseramque intrabant protinus urbem, |
| 490 | ni Megareus specula citus exclamasset ab alta: |
| 491 | "Claude, vigil, subeunt hostes, claude undique portas! " |
| 492 | Est ubi dat viris nimius timor: ocius omnis |
| 493 | porta coit; solas dum tardius artat Echion |
| 494 | Ogygias, audax animis Spartana iuventus |
| 495 | irrupit, caesique ruunt in limine primo |
| 496 | incola Taygeti Panopeus rigidique natator |
| 497 | Oebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestris |
| 498 | omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix, |
| 499 | Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat |
| 500 | Tyndarides, nitidi moriens convexa magistri |
| 501 | respicis: averso pariter deus occidit astro. |
| 502 | Te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae |
| 503 | virginis et falso gurges cantatus olori |
| 504 | flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, |
| 505 | et quae te leges praeceptaque fortia belli |
| 506 | erudiit genetrix, nimium didicisse queretur. |
| 507 | Talis Echionio Mavors in limine saevit. |
| 508 | Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto |
| 509 | pronus Ialmenides aeratae robora portae |
| 510 | torserunt: quanta pariter cervice gementes |
| 511 | profringunt inarata diu Pangaea iuvenci. |
| 512 | par operis iactura lucro, quippe hoste retento |
| 513 | exclusere suos; cadit intra moenia Graius |
| 514 | Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas |
| 515 | fundentisque preces penitus cervice remissa |
| 516 | verba solo vultusque cadunt, colloque decorus |
| 517 | torques in hostiles cecidit per vulnus harenas. |
| 518 | Solvitur interea vallum, primaeque recusant |
| 519 | stare morae; iam se peditum iunxere catervae |
| 520 | moenibus: at patulas saltu transmittere fossas |
| 521 | horror equis, haerent trepidi atque immane paventes |
| 522 | abruptum mirantur iter; nunc impetus ire |
| 523 | margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt. |
| 524 | Hi praefixa solo vellunt munimina, at illi |
| 525 | portarum obiectus minuunt et ferrea sudant |
| 526 | claustra remoliri, *trabibusque artata* sonoro |
| 527 | pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas |
| 528 | exsultant haesisse faces, pars ima lacessunt |
| 529 | scrutanturque cavas caeca testudine turres. |
| 530 | At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant |
| 531 | spicula et arsuras caeli per inania glandes |
| 532 | saxaque in adversos ipsis avulsa rotabant |
| 533 | moenibus: exundant saevo fastigia nimbo, |
| 534 | armataeque vomunt stridentia tela fenestrae. |
| 535 | Qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra |
| 536 | cessantes in nube sedent nigrisque leguntur |
| 537 | collibus et subitae saliunt in vela procellae: |
| 538 | talis Agenoreis Argivum exercitus armis |
| 539 | obruitur; non ora virum, non pectora flectit |
| 540 | imber atrox, rectosque tenent in moenia vultus |
| 541 | immemores leti et tantum sua tela videntes. |
| 542 | Anthea falcato lustrantem moenia curru |
| 543 | desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae; |
| 544 | lora excussa manu, retroque in terga volutus |
| 545 | semianimos artus ocreis retinentibus haeret; |
| 546 | mirandum visu belli scelus: arma trahuntur, |
| 547 | fumantesque rotae tellurem et tertius hastae |
| 548 | sulcus arat; longo sequitur vaga pulvere cervix, |
| 549 | et resupinarum patet orbita lata comarum. |
| 550 | At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem |
| 551 | obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro. |
| 552 | divisere aditus, omnique in limine saevus |
| 553 | signifer ante omnes sua damna et gaudia portans. |
| 554 | Dira intus facies, vix Mavors ipse videndo |
| 555 | gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem |
| 556 | scindunt dissensu vario Luctusque Furorque |
| 557 | et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris. |
| 558 | bellum intrasse putes: fervent discursibus arces, |
| 559 | miscentur clamore viae, ferrum undique et ignes |
| 560 | mente vident, saevas mente accepere catenas. |
| 561 | consumpsit ventura timor: iam tecta replerunt |
| 562 | templaque et ingratae vallantur planctibus arae. |
| 563 | una omnis eademque subit formido per annos: |
| 564 | poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, |
| 565 | atria femineis trepidant ululata querelis. |
| 566 | flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas |
| 567 | attoniti et tantum matrum lamenta trementes. |
| 568 | Illas cogit amor, nec habent extrema pudorem: |
| 569 | ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant, |
| 570 | hortanturque unaque ruunt, nec avita gementes |
| 571 | limina nec parvos cessant ostendere natos: |
| 572 | sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro |
| 573 | armatas erexit apes, fremit aspera nubes, |
| 574 | inque vicem sese stridore hortantur et omnes |
| 575 | hostis in ora volant, mox deficientibus alis |
| 576 | amplexae flavamque domum captivaque plangunt |
| 577 | mella laboratasque premunt ad pectora ceras. |
| 578 | Nec non ancipitis pugnat sententia vulgi |
| 579 | discordesque serit motus: hi reddere fratri |
| 580 | - nec mussant, sed voce palam claroque tumultu -, |
| 581 | reddere regna iubent; periit reverentia regis |
| 582 | sollicitis: "Veniat pactumque hic computet annum, |
| 583 | infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes |
| 584 | et periura luam regalis crimina noxae? " |
| 585 | Inde alii: "Sera ista fides, iam vincere mavult". |
| 586 | Tiresian alii lacrimis et supplice coetu |
| 587 | orant, quodque unum rebus solamen in artis, |
| 588 | nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque |
| 589 | fata deum: "Quiane ante duci bene credita nostro |
| 590 | consilia et monitus, cum perfida bella vetarem? |
| 591 | Te tamen, infelix" inquit, "perituraque Thebe, |
| 592 | si taceam, nequeo miser exaudire cadentem |
| 593 | Argolicumque oculis haurire vacantibus ignem. |
| 594 | vincamur, Pietas; pone heia altaria, virgo, |
| 595 | quaeramus superos. " facit illa, acieque sagaci |
| 596 | sanguineos flammarum apices geminumque per aras |
| 597 | ignem et clara tamen mediae fastigia lucis |
| 598 | orta docet; tunc in speciem serpentis inanem |
| 599 | ancipiti gyro volvi frangique ruborem |
| 600 | demonstrat dubio, patriasque illuminat umbras. |
| 601 | Ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, |
| 602 | fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem. |
| 603 | stant tristes horrore comae, vittasque prementes |
| 604 | caesaries insana levat: diducta putares |
| 605 | lumina consumptumque genis rediisse nitorem. |
| 606 | Tandem exundanti permisit verba furori: |
| 607 | "Audite, o sontes, extrema litamina divum, |
| 608 | Labdacidae: venit alma salus, sed limite duro. |
| 609 | Martius inferias et saeva efflagitat anguis |
| 610 | sacra: cadat generis quicumque novissimus exstat |
| 611 | viperei, datur hoc tantum victoria pacto. |
| 612 | felix, qui tanta lucem mercede relinquet. " |
| 613 | Stabat fatidici prope saeva altaria vatis |
| 614 | maestus, adhuc patriae et tantum communia lugens |
| 615 | fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum, |
| 616 | non secus ac torta traiectus cuspide pectus, |
| 617 | accipit exanimis sentitque Menoecea posci. |
| 618 | monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto |
| 619 | corda metu glaciante pater: Trinacria qualis |
| 620 | ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu. |
| 621 | Mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem |
| 622 | nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis |
| 623 | nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam |
| 624 | vocem amplexa volat, clamantque oracula Thebae. |
| 625 | nunc, age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis |
| 626 | addiderit iuveni - neque enim haec absentibus umquam |
| 627 | mens homini transmissa deis -, memor incipe Clio, |
| 628 | saecula te quoniam penes et digesta vetustas. |
| 629 | Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem |
| 630 | rara dari terrisque solet contingere, Virtus, |
| 631 | seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis |
| 632 | elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc |
| 633 | desiluit gavisa plagis! Dant clara meanti |
| 634 | astra locum quosque ipsa polis affixerat ignes. |
| 635 | Iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe; |
| 636 | sed placuit mutare genas, fit provida Manto, |
| 637 | responsis ut plena fides, et fraude priores |
| 638 | exuitur vultus. Abiit horrorque vigorque |
| 639 | ex oculis, paulum decoris permansit honosque |
| 640 | mollior, et posito vatum gestamina ferro |
| 641 | subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur |
| 642 | vitta comis - nam laurus erat -; tamen aspera produnt |
| 643 | ora deam nimiique gradus. Sic Lydia coniunx |
| 644 | Amphitryoniaden exutum horrentia terga |
| 645 | perdere Sidonios umeris ridebat amictus |
| 646 | et turbare colus et tympana rumpere dextra. |
| 647 | Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi |
| 648 | talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu, |
| 649 | invenit; immensae reserato limine portae |
| 650 | sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon. |
| 651 | Sed consanguinei quamvis atque omnia fratres, |
| 652 | tu prior: exanimes circum cumulantur acervi; |
| 653 | omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus |
| 654 | - necdum aderat Virtus -, non mens, non dextra quiescit, |
| 655 | non avida arma vacant, ipsa insanire videtur |
| 656 | Sphinx galeae custos, visoque animata cruore |
| 657 | emicat effigies et sparsa orichalca renident: |
| 658 | cum dea pugnantis capulum dextramque repressit: |
| 659 | "Magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum |
| 660 | certius armifero Cadmi de semine Mavors, |
| 661 | linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus: |
| 662 | astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes. |
| 663 | Iamdudum hoc hilaris genitor bacchatur ad aras, |
| 664 | hoc ignes fibraeque volunt, hoc urget Apollo: |
| 665 | terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt. |
| 666 | Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes |
| 667 | certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum. |
| 668 | I, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon". |
| 669 | sic ait, et magna cunctantis pectora dextra |
| 670 | permulsit tacite seseque in corde reliquit. |
| 671 | fulminis haut citius radiis afflata cupressus |
| 672 | combibit infestas et stirpe et vertice flammas, |
| 673 | quam iuvenis multo possessus numine pectus |
| 674 | erexit sensus letique invasit amorem. |
| 675 | ut vero aversae gressumque habitumque notavit |
| 676 | et subitam a terris in nubila crescere Manto, |
| 677 | obstipuit. "Sequimur, divum quaecumque vocasti, |
| 678 | nec tarde paremus", ait; iamiamque recedens |
| 679 | instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit. |
| 680 | Armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem |
| 681 | auctorem pacis servatoremque deumque |
| 682 | conclamat gaudens atque ignibus implet honestis. |
| 683 | Iamque iter ad muros cursu festinus anhelo |
| 684 | obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, |
| 685 | cum genitor -: steteruntque ambo et vox haesit utrique, |
| 686 | deiectaeque genae. tandem pater ante profatur: |
| 687 | "Quis novus inceptis rapuit te casus ab armis? |
| 688 | Quae bello graviora paras? Dic, nate, precanti, |
| 689 | cur tibi torva acies? Cur hic truculentus in ore |
| 690 | pallor, et ad patrios non stant tua lumina vultus? |
| 691 | Audisti responsa, palam est. Per ego oro tuosque, |
| 692 | nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, |
| 693 | ne vati, ne crede, puer! superine profanum |
| 694 | dignantur stimulare senem, cui vultus inanis |
| 695 | exstinctique orbes et poena simillima diro |
| 696 | Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa |
| 697 | rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori |
| 698 | nobilitas tuaque ante duces notissima virtus? |
| 699 | Illius haec forsan, remur quae verba deorum; |
| 700 | ille monet! Ne frena animo permitte calenti, |
| 701 | da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat |
| 702 | impetus; hoc, oro, munus concede parenti. |
| 703 | Sic tua maturis signentur tempora canis, |
| 704 | et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem |
| 705 | pervenias: ne perge meos orbare penates. |
| 706 | Externi te nempe patres alienaque tangunt |
| 707 | pignora? si pudor est, primum miserere tuorum. |
| 708 | Haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantum |
| 709 | ventosumque decus titulique in morte latentes. |
| 710 | Nec timidus te flecto parens: i, proelia misce, |
| 711 | i Danaas acies mediosque per obvius enses; |
| 712 | non teneo: liceat misero tremibunda lavare |
| 713 | vulnera et undantem lacrimis siccare cruorem, |
| 714 | teque iterum saevis iterumque remittere bellis. |
| 715 | Hoc malunt Thebae". Sic colla manusque tenebat |
| 716 | implicitus; sed nec lacrimae nec verba movebant |
| 717 | dis votum iuvenem; quin et monstrantibus illis |
| 718 | fraude patrem tacita subit avertitque timorem: |
| 719 | falleris heu verosque metus, pater optime, nescis. |
| 720 | Non me ulli monitus, nec vatum exorsa furentum |
| 721 | sollicitant vanisque movent: sibi callidus ista |
| 722 | Tiresias nataeque canat; non si ipse reclusis |
| 723 | comminus ex adytis in me insaniret Apollo. |
| 724 | sed gravis unanimi casus me fratris ad urbem |
| 725 | sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon |
| 726 | cuspide; vix illum medio de pulvere belli |
| 727 | inter utrasque acies, iamiamque tenentibus Argis - |
| 728 | sed moror; i, refove dubium turbaeque ferenti |
| 729 | dic, parcant leviterque vehant; ego vulnera doctum |
| 730 | iungere supremique fugam revocare cruoris |
| 731 | Aethiona petam". sic imperfecta locutus |
| 732 | effugit; illi atra mersum caligine pectus |
| 733 | confudit sensus; pietas incerta vagatur |
| 734 | discordantque metus, impellunt credere Parcae. |
| 735 | Turbidus interea ruptis venientia portis |
| 736 | agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, |
| 737 | cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestris, |
| 738 | et proculcantes moderantum funera currus; |
| 739 | idem altas turres saxis et turbine crebro |
| 740 | laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat. |
| 741 | Nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, |
| 742 | nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, |
| 743 | nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non |
| 744 | deferat hasta virum perfusaque caede recurrat. |
| 745 | nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos |
| 746 | aut vatem Pelopea phalanx aut Arcada credunt: |
| 747 | quin socium coiisse animas et corpore in uno |
| 748 | stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas, |
| 749 | non cultus, non forma movet; pugnantibus idem |
| 750 | supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra, |
| 751 | non belli temptare vices: procul arma furentis |
| 752 | terribilisque iubas et frontem cassidis horrent. |
| 753 | At pius electa murorum in parte Menoeceus |
| 754 | iam sacer aspectu solitoque augustior ore, |
| 755 | ceu subito in terras supero demissus ab axe, |
| 756 | constitit, exempta manifestus casside nosci, |
| 757 | despexitque acies hominum et clamore profundo |
| 758 | convertit campum iussitque silentia bello. |
| 759 | "Armorum superi, tuque o qui funere tanto |
| 760 | indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis, |
| 761 | quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi. |
| 762 | Ferte retro bellum captaeque impingite Lernae |
| 763 | reliquias turpes, confixaque terga foventes |
| 764 | Inachus indecores pater aversetur alumnos. |
| 765 | At Tyriis templa, arva, domos, conubia, natos |
| 766 | reddite morte mea: si vos placita hostia iuvi, |
| 767 | si non attonitis vatis consulta recepi |
| 768 | auribus et Thebis nondum credentibus hausi, |
| 769 | haec Amphioniis pro me persolvite tectis |
| 770 | at mihi deceptum, precor, exorate parentem. " |
| 771 | Sic ait, insignemque animam mucrone corusco |
| 772 | dedignantem artus pridem maestamque teneri |
| 773 | arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit. |
| 774 | sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, |
| 775 | seque super medias acies, nondum ense remisso, |
| 776 | iecit et in saevos cadere est conatus Achivos. |
| 777 | ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant |
| 778 | leniter ad terras corpus; nam spiritus olim |
| 779 | ante Iovem et summis apicem sibi poscit in astris. |
| 780 | Iamque intra muros nullo sudore receptum |
| 781 | gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro |
| 782 | Tantalidum venerata cohors; subit agmine longo |
| 783 | colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni |
| 784 | concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra |
| 785 | conditor; hi sertis, hi veris honore solutos |
| 786 | accumulant artus patriaque in sede reponunt |
| 787 | corpus adoratum. Repetunt mox bella peractis |
| 788 | laudibus; hic victa genitor lacrimabilis ira |
| 789 | congemit, et tandem matri data flere potestas: |
| 790 | "Lustralemne feris ego te, puer inclite, Thebis |
| 791 | devotumque caput vilis ceu mater alebam? |
| 792 | Quod molita nefas, cui tantum invisa deorum? |
| 793 | non ego monstrifero coitu revoluta notavi |
| 794 | pignora, nec nato peperi funesta nepotes. |
| 795 | quid refert? potitur natis Iocasta ducesque |
| 796 | regnantesque videt: nos saeva piacula bello |
| 797 | demus, ut alterni - placet hoc tibi, fulminis auctor - |
| 798 | Oedipodionii mutent diademata fratres! |
| 799 | Quid superos hominesve queror? Tu, saeve Menoeceu, |
| 800 | tu miseram ante omnis properasti exstinguere matrem. |
| 801 | Unde hic mortis amor? quae sacra insania menti? |
| 802 | tam diversa mihi? nimirum Martius anguis, |
| 803 | quaeque novis proavum tellus effloruit armis - |
| 804 | hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, |
| 805 | et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus |
| 806 | irrumpis maestas fatis nolentibus umbras. |
| 807 | Ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar: |
| 808 | haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens |
| 809 | ipsa dedi. Viden ut iugulo consumpserit ensem? |
| 810 | altius haut quisquam Danaum mucrone subisset. " |
| 811 | Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret |
| 812 | questibus: abducunt comites famulaeque perosam |
| 813 | solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo |
| 814 | ungue genas; non illa diem, non verba precantum |
| 815 | respicit aut visus flectit tellure relictos, |
| 816 | iam vocis, iam mentis inops. Sic aspera tigris |
| 817 | fetibus abreptis Scythico deserta sub antro |
| 818 | accubat et tepidi lambit vestigia saxi; |
| 819 | nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque |
| 820 | oris, eunt praeter secura armenta gregesque: |
| 821 | aspicit illa iacens; ubi enim, quibus ubera pascat |
| 822 | aut quos ingenti premat exspectata rapina? |
| 823 | Hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunc |
| 824 | comminus astrigeros Capaneus tollendus in axis. |
| 825 | Non mihi iam solito vatum de more canendum; |
| 826 | maior ab Aoniis poscenda amentia lucis: |
| 827 | mecum omnes audete deae! sive ille profunda |
| 828 | missus nocte furor, Capaneaque signa secutae |
| 829 | arma Iovem contra Stygiae rapuere sorores, |
| 830 | seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps, |
| 831 | seu magnae data fata neci, seu laeta malorum |
| 832 | principia et blandae superum mortalibus irae. |
| 833 | Iam sordent terrena viro taedetque profundae |
| 834 | caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque |
| 835 | missilibus lassa respexit in aethera dextra. |
| 836 | Ardua mox torvo metitur culmina visu, |
| 837 | innumerosque gradus gemina latus arbore clusos, |
| 838 | aerium sibi portat iter, longeque timendus |
| 839 | multifidam quercum flagranti lumine vibrat; |
| 840 | arma rubent una clipeoque incenditur ignis. |
| 841 | "Hac" ait, "in Thebas, hac me iubet ardua virtus |
| 842 | ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris. |
| 843 | Experiar, quid sacra iuvent, an falsus Apollo". |
| 844 | Dicit, et alterno captiva in moenia gressu |
| 845 | surgit ovans: qualis mediis in nubibus aether |
| 846 | vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus |
| 847 | despectura deos nec adhuc immane veniret |
| 848 | Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem. |
| 849 | Tum vero attoniti fatorum in cardine summo, |
| 850 | ceu suprema lues urbi facibusque cruentis |
| 851 | aequatura solo turres Bellona subiret, |
| 852 | omnibus e tectis certatim ingentia saxa |
| 853 | roboraque et validas fundae Balearis habenas |
| 854 | - nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis?- |
| 855 | verum avidi tormenta rotant et molibus urgent. |
| 856 | Ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam |
| 857 | detrahitur telis, vacuoque sub aere pendens |
| 858 | plana velut terra certus vestigia figat, |
| 859 | tendit et ingenti subit occurrente ruina: |
| 860 | amnis ut incumbens longaevi robora pontis |
| 861 | assiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt |
| 862 | emotaeque trabes: tanto violentior ille |
| 863 | - sentit enim - maiore salo quassatque trahitque |
| 864 | molem aegram, nexus donec celer alveus omnis |
| 865 | abscidit et cursu victor respirat aperto. |
| 866 | Vtque petita diu celsus fastigia supra |
| 867 | eminuit trepidamque assurgens desuper urbem |
| 868 | vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, |
| 869 | increpat attonitos "Haene illae Amphionis arces? |
| 870 | Pro pudor! Hi faciles carmenque imbelle secuti, |
| 871 | hi, mentita diu Thebarum fabula, muri? |
| 872 | et quid tam egregium prosternere moenia molli |
| 873 | structa lyra? " Simul insultans gressuque manuque |
| 874 | molibus obstantis cuneos tabulataque saevus |
| 875 | restruit: absiliunt pontes, tectique prementis |
| 876 | saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus |
| 877 | utitur et truncas rupes in templa domosque |
| 878 | praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem. |
| 879 | Iamque Iovem circa studiis diversa fremebant |
| 880 | Argolici Tyriique dei; pater aequus utrisque |
| 881 | aspicit ingentes ardentum comminus iras |
| 882 | seque obstare videt. Gemit inservante noverca |
| 883 | Liber et obliquo respectans lumine patrem: |
| 884 | "Nunc ubi saeva manus, meaque heu cunabula flammae, |
| 885 | fulmen, io ubi fulmen? " ait. Gemit auctor Apollo, |
| 886 | quas dedit ipse, domos; Lernam Thebasque rependit |
| 887 | maestus et intento dubitat Tirynthius arcu; |
| 888 | maternos plangit volucer Danaeius Argos; |
| 889 | flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti |
| 890 | stat procul et tacita Gradivum respicit ira. |
| 891 | Increpat Aonios audax Tritonia divos, |
| 892 | Iunonem tacitam furibunda silentia torquent. |
| 893 | Non tamen haec turbant pacem Iovis: ecce quierant |
| 894 | iurgia, cum mediis Capaneus auditus in astris. |
| 895 | "Nullane pro trepidis" clamabat, "numina Thebis |
| 896 | statis? ubi infandae segnes telluris alumni, |
| 897 | Bacchus et Alcides? Pudet instigare minores. |
| 898 | tu potius venias - quis enim concurrere nobis |
| 899 | dignior? En cineres Semeleaque busta tenentur -, |
| 900 | nunc age, nunc totis in me conitere flammis, |
| 901 | Iuppiter! An pavidas tonitru turbare puellas |
| 902 | fortius et soceri turres exscindere Cadmi? " |
| 903 | Ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem |
| 904 | risit et incussa sanctarum mole comarum: |
| 905 | "Quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae! |
| 906 | Tune etiam feriendus? " ait. Premit undique lentum |
| 907 | turba deum frendens et tela ultricia poscit, |
| 908 | nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx. |
| 909 | Ipsa dato nondum caelestis regia signo |
| 910 | sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes |
| 911 | accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas |
| 912 | Iapetum aut victam supera ad convexa levari |
| 913 | Inarimen Aetnamve putes. Pudet ista timere |
| 914 | caelicolas; sed cum in media vertigine mundi |
| 915 | stare virum insanasque vident deposcere pugnas, |
| 916 | mirantur tacite et dubio pro fulmine pallent. |
| 917 | Coeperat Ogygiae supra fastigia turris |
| 918 | arcanum mugire polus caelumque tenebris |
| 919 | auferri: tenet ille tamen, quas non videt, arces, |
| 920 | fulguraque attritis quotiens micuere procellis: |
| 921 | "His" ait, "in Thebas, his iam decet ignibus uti, |
| 922 | hinc renovare faces lassamque accendere quercum. " |
| 923 | Talia dicentem toto Iove fulmen adactum |
| 924 | corripuit: primae fugere in nubila cristae, |
| 925 | et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent |
| 926 | membra viri. Cedunt acies, et terror utrimque, |
| 927 | quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas. |
| 928 | Intra se stridere facem galeamque comasque |
| 929 | questus, et urentem thoraca repellere dextra |
| 930 | conatus ferri cinerem sub pectore tractat. |
| 931 | Stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, |
| 932 | pectoraque invisis obicit fumantia muris, |
| 933 | ne caderet: sed membra virum terrena relinquunt, |
| 934 | exuiturque animus; paulum si tardius artus |
| 935 | cessissent, potuit fulmen sperare secundum. |