monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 106 > 107 > 114 > 64 > 64 > 12 > 105 > 64 > 109 > 108 > 116 > 104 > 102 > 113 > 111 > 115 > 101 > 103 > 110 > 100 > 112 > 64 > 64 > 11 > 5 > 10 > 3 > 4 > 8 > 1 > 6 > 64 > 7
Statius, Thebais, VI <<<     >>> VIII

Statius, Thebais, Liber VII

1 Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
2 Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
3 concussitque caput, motu quo celsa laborant
4 sidera proclamatque adici cervicibus Atlas.
5 tunc ita velocem Tegees affatur alumnum:
6 "I, medium rapido Borean illabere saltu
7 Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi
8 sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem
9 nubibus hibernis et nostro pascitur imbri.
10 atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors
11 quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
12 insatiatus obit caraeque in sanguine gentis
13 luxuriat: propere monitus iramque parentis
14 ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus
15 Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo
16 distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
17 illi vix muros limenque egressa iuventus
18 sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
19 plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
20 Hicne tuus, Gradive, furor? Sonat orbe recusso
21 discus et Oebalii coeunt in proelia caestus.
22 At si ipsi rabies ferrique insana voluptas
23 qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes
24 ferrum ignemque ferens, implorantisque Tonantem
25 sternet humi populos miserumque exhauriet orbem.
26 Nunc lenis belli nostraque remittitur ira.
27 Quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis
28 ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris
29 - nil equidem crudele minor -, sit mite bonumque
30 numen, et effreni laxentur in otia mores,
31 reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra
32 ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo
33 omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello".
34 Dixerat; at Thracum Cyllenius arva subibat;
35 atque illum Arctoae labentem cardine portae
36 tempestas aeterna plagae praetentaque caelo
37 agmina nimborum primique Aquilonis hiatus
38 in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa
39 palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
40 hic sterilis delubra notat Mavortia silvas
41 - horrescitque tuens -, ubi mille furoribus illi
42 cingitur averso domus immansueta sub Haemo.
43 ferrea compago laterum, ferro arta teruntur
44 limina, ferratis incumbunt tecta columnis.
45 laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem
46 lux timet, et durus contristat sidera fulgor.
47 digna loco statio: primis salit Impetus amens
48 e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes
49 exsanguesque Metus, occultisque ensibus astant
50 Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.
51 innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus
52 stat medio, laetusque Furor vultuque cruento
53 Mors armata sedet; bellorum solus in aris
54 sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis.
55 Terrarum exuviae circum et fastigia templi
56 captae insignibant gentes, caelataque ferro
57 fragmina portarum bellatricesque carinae,
58 et vacui currus protritaque curribus ora,
59 paene etiam gemitus: adeo vis omnis et omne
60 vulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso
61 cernere erat: talem divina Mulciber arte
62 ediderat; nondum radiis monstratus adulter
63 foeda catenato luerat conubia lecto.
64 Quaerere templorum regem vix coeperat ales
65 Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis
66 corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello
67 vallem infestabat, trepidas spumare per herbas,
68 signa adventantis, clausaeque adamante perenni
69 dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher
70 ipse subit curru, diraque aspargine latos
71 mutat agros, spolia a tergo flentesque catervae:
72 dant silvae nixque alta locum; regit atra iugalis
73 sanguinea Bellona manu longaque fatigat
74 cuspide. Deriguit visu Cyllenia proles
75 submisitque genas: ipsi reverentia patri,
76 si prope sit, dematque minas nec talia mandet.
77 "Quod Iovis imperium, magno quid ab aethere portas?"
78 occupat Armipotens. "Neque enim hunc, germane, sub axem
79 sponte venis hiemesque meas, cui roscida iuxta
80 Maenala et aestivi clementior aura Lycaei".
81 ille refert consulta patris. nec longa moratus,
82 sicut anhelabant, iuncto sudore volantis
83 Mars impellit equos, resides in proelia Graios
84 ipse etiam indignans. vidit pater altus et irae
85 iam levior tardo flectebat pondere vultum.
86 ut si quando ruit debellatasque relinquit
87 Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem
88 exanimis iam volvit hiemps: nondum arma carinis
89 omnia, nec toto respirant pectore nautae.
90 Finierat pugnas honor exsequialis inermis,
91 necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros
92 vina solo fundens cinerem placabat Adrastus
93 Archemori: "Da, parve, tuum trieteride multa
94 instaurare diem, nec saucius Arcadas aras
95 malit adire Pelops Eleaque pulset eburna
96 templa manu, nec Castaliis altaribus anguis,
97 nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo.
98 Nos te lugenti, puer, infitiamur Averno,
99 maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,
100 nunc festina cohors. At si Boeotia ferro
101 vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,
102 tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes
103 numina, captivis etiam iurabere Thebis".
104 Dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque vovebat.
105 Iam pronis Gradivus equis Ephyrea premebat
106 litora, qua summas caput Acrocorinthus in auras
107 tollit et alterna geminum mare protegit umbra.
108 Inde unum dira comitum de plebe Pavorem
109 quadripedes anteire iubet: non alter anhelos
110 insinuare metus animoque avertere viris
111 aptior; innumerae monstro vocesque manusque
112 et facies quamcumque velit; bonus omnia credi
113 auctor et horrificis lymphare incursibus urbes.
114 Si geminos soles ruituraque suadeat astra,
115 aut nutare solum aut veteres descendere silvas,
116 a! miseri vidisse putant. Tunc acre novabat
117 ingenium: falso Nemeaeum pulvere campum
118 erigit; attoniti tenebrosam a vertice nubem
119 respexere duces; falso clamore tumultum
120 auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum,
121 terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
122 exsiliere animi, dubiumque in murmure vulgus
123 pendet: "Ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde
124 pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro
125 miles? Ita est: veniunt. Tanta autem audacia Thebis?
126 An dubitent - age!-, dum inferias et busta colamus?"
127 Haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus
128 induitur, nunc Pisaeis e milibus unus,
129 nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostisque propinquos
130 adiurat turmasque metu consternat inani.
131 nil falsum trepidis. ut vero amentibus ipse
132 incidit et sacrae circum fastigia vallis
133 turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,
134 ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
135 arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo
136 more rapit, mutant galeas alienaque cogunt
137 ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit
138 mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:
139 praecipitant redimuntque moras. Sic litora vento
140 incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique
141 vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;
142 iamque natant remi, natat omnis in aequore summo
143 ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti
144 respicitur tellus comitesque a puppe relicti.
145 Viderat Inachias rapidum glomerare cohortes
146 Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,
147 altricemque domum et patrios reminiscitur ignis,
148 purpureum tristi turbatus pectore vultum:
149 non crines, non serta loco, dextramque reliquit
150 thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.
151 Ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu
152 ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat -
153 constitit, haud umquam facie conspectus in illa
154 - nec causae latuere patrem -, supplexque profatur:
155 "Exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?
156 Saeva adeo coniunx? Nec te telluris amatae
157 deceptique laris miseret cinerumque meorum?
158 Esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem
159 credimus: en iterum atra refers incendia terris,
160 nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.
161 quis modus? an nobis pater iratusque bonusque
162 fulmen habes? Sed non Danaeia limina talis
163 Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.
164 scilicet e cunctis ego neglectissima natis
165 progenies? Ego nempe tamen, qui dulce ferenti
166 pondus eram, cui tu dignatus limina vitae
167 praereptumque iter et maternos reddere menses.
168 Adde, quod imbellis rarisque exercita castris
169 turba meas acies, mea tantum proelia norunt,
170 nectere fronde comas et ad inspirata rotari
171 buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum.
172 unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce
173 quanta parat? Quid si ille tuos Curetas in arma
174 ducat et innocuis iubeat decernere peltis?
175 quin etiam invisos - sic hostis defuit?- Argos
176 eligis! O ipsis, genitor, graviora periclis
177 iussa: novercalis luimus ditare Mycenas!
178 Cedo equidem. Quo sacra tamen ritusque peremptae
179 gentis et, in tumulos si quid male feta reliquit
180 mater, abire iubes? Thracen silvasque Lycurgi?
181 anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?
182 Da sedem profugo! Potuit Latonia frater
183 saxa - nec invideo - defigere Delon et imis
184 commendare fretis; cara submovit ab arce
185 hostilis Tritonis aquas; vidi ipse potentem
186 gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas
187 Cyllene secreta tubas Minoave curat
188 Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?
189 Hic tibi - quando minor iam nostra potentia - noctes
190 Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor,
191 hic Tyrium genus et nostro felicior igne
192 taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes".
193 Invidiam risit pater, et iam poplite flexum
194 sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit
195 inque vicem placida orsa refert: "Non coniugis ista
196 consiliis, ut rere, puer, nec saeva roganti
197 sic expostus ego: immoto deducimur orbe
198 fatorum; veteres seraeque in proelia causae.
199 Nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus
200 parcior humani? Videt axis et ista per aevum
201 mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam
202 fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.
203 quin etiam invitus magna ulciscendaque passis
204 aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae
205 expugnare dedi; meaque est iactura pigetque
206 tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.
207 Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes
208 tardum abolere mihi; scis ipse - ut crimina mittam
209 Dorica -, quam promptae superos incessere Thebae;
210 te quoque... Sed, quoniam vetus excidit ira, silebo.
211 non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,
212 aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres
213 progenuisse reus, lacero tua lustra replevit
214 funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi?
215 Ast ego non proprio diros impendo dolori
216 Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque
217 et pietas et laesa fides naturaque et ipsi
218 Eumenidum mores. Sed tu super urbe moveri
219 parce tua: non hoc statui sub tempore rebus
220 occasum Aoniis, veniet suspectior aetas
221 ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur".
222 His ille auditis mentemque habitumque recepit.
223 Ut cum sole malo tristique rosaria pendent
224 usta noto, si clara dies zephyrique refecit
225 aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent
226 germina et informes ornat sua gloria virgas.
227 Nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad auris
228 explorata ferens longo docet agmine Graios
229 ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;
230 quacumque ingressi, tremere ac miserescere cunctos
231 Thebarum; qui stirpe, refert, qui nomine et armis.
232 ille metum condens audire exposcit et odit
233 narrantem; hinc socios dictis stimulare suasque
234 metiri decernit opes. exciverat omnem
235 Aoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquae
236 Mars, ita dulce Iovi; longe fugit ordine velox
237 tessera: propellunt acies, seseque sub armis
238 ostentant; subeunt campo, qui proximus urbi
239 damnatus bellis patet exspectatque furores.
240 nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres
241 conscendunt muros, inde arma nitentia natis
242 et formidandos monstrant sub casside patres.
243 Turre procul sola nondum concessa videri
244 Antigone populis teneras defenditur atra
245 veste genas; iuxtaque comes, quo Laius ibat
246 armigero; tunc virgo senem regina veretur.
247 Quae sic orsa prior: "Spesne obstatura Pelasgis
248 haec vexilla, pater? Pelopis descendere totas
249 audimus gentis: dic, o precor, extera regum
250 agmina; nam video, quae noster signa Menoeceus,
251 quae noster regat arma Creon, quam celsus aena
252 Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon."
253 Sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:
254 Mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae
255 promovet ecce Dryas; hic, cui nivea arma tridentem
256 atque auro rude fulmen habent, Orionis alti
257 non falsus virtute nepos: procul, oro, paternum
258 omen et innuptae vetus excidat ira Dianae.
259 Iungunt se castris regisque in nomen adoptant
260 Ocalea Medeonque et confertissima lucis
261 Nisa Dionaeisque avibus circumsona Thisbe.
262 Proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni
263 arma patris pinuque iubas imitatur equinas,
264 terribilis silvis: reor et Mavorte cruento
265 talis erit. Dites pecorum comitantur Erythrae,
266 qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,
267 qui breve litus Hyles Atalanteamque superbi
268 Schoenon habent notique colunt vestigia campi;
269 fraxineas Macetum vibrant de more sarisas
270 saevaque difficiles excludere vulnera peltas.
271 Ecce autem clamore ruunt Neptunia plebes
272 Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris
273 Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit
274 Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis
275 invidet et nimia sata laeta supervenit herba.
276 Tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum,
277 arborei dant scuta sinus. hos regis egenos
278 Amphion en noster agit - cognoscere pronum,
279 virgo -, lyra galeam tauroque insignis avito.
280 macte animo, iuvenis, medios parat ire per enses
281 nudaque pro caris opponere pectora muris.
282 vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis
283 addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris
284 et felix Olmie, vadis armastis alumnos
285 bellorum resides. Patriis concentibus audis
286 exsultare gregem, quales, cum pallida cedit
287 bruma, renidentem deducunt Strymona cygni.
288 Ite alacres, numquam vestri morientur honores,
289 bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae".
290 Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:
291 "Illi autem, quanam iunguntur origine fratres?"
292 Sic certe paria arma viris, sic exit in auras
293 cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!"
294 Cui senior ridens: "Non prima errore videndi
295 falleris, Antigone: multi hos - nam decipit aetas -
296 dixerunt fratres. pater est natusque, sed aevi
297 confudere modos: puerum Lapithaona nymphe
298 Dircetis expertem thalami crudumque maritis
299 ignibus ante diem cupido violavit amore
300 improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus
301 editus, ac primae genitorem in flore iuventae
302 consequitur traxitque notas et miscuit annos.
303 Et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,
304 plus pater; hunc olim iuvat et ventura senectus.
305 Tercentum genitor totidemque in proelia natus
306 exercent equites: hi deseruisse feruntur
307 exilem Glisanta Coroniamque, feracem
308 messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes.
309 Sed potius celsos umbrantem hunc aspice late
310 Hypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro
311 laeva, ter insuto servantur pectora ferro,
312 pectora: nam tergo numquam metus. Hasta vetustum
313 silvarum decus, emissae cui pervia semper
314 armaque corporaque et numquam manus irrita voti.
315 Asopos genuisse datur, dignusque videri
316 tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit
317 pontibus, aut natae tumidus cum virginis ultor
318 flumina concussit generum indignata Tonantem.
319 namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis
320 amplexu latuisse Iovis: furit amnis et astris
321 infensus bellare parat - nondum ista licebant
322 nec superis -; stetit audaces effusus in iras,
323 conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,
324 donec vix tonitru submotus et igne trisulco
325 cessit. Adhuc ripis animosus gurges anhelis
326 fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae
327 gaudet et Aetnaeos in caelum efflare vapores.
328 Talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,
329 si modo placavit felix Aegina Tonantem.
330 Ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae
331 agmina, quos Midea, quos uvida suggerit Arne,
332 Aulida qui Graeamque serunt viridesque Plataeas,
333 et sulco Peteona domant refluumque meatu
334 Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu
335 Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus
336 poscentes irrupit aquas, iam crine genisque
337 caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces.
338 Glandibus et torta Zephyros incidere funda
339 cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas.
340 tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses
341 Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris
342 trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.
343 Quis tibi Phoebeas acies veteremque revolvat
344 Phocida? Qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,
345 et valles, Lebadea, tuas et Hyampolin acri
346 subnixam scopulo, vel qui Parnason utrumque
347 aut Cirrham tauris Anemoriamque supinant
348 Coryciumque nemus, propellentemque Lilaeam
349 Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam
350 ferre sitim Python amnemque avertere ponto,
351 omnibus immixtas cono super aspice laurus
352 armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas
353 hic deus innumera laxavit caede pharetras.
354 Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus
355 Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai,
356 hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,
357 cum tua subter equos iacuit convulsa cruentis
358 ictibus, o utinam nostro cum sanguine, cervix!"
359 Dicenti maduere genae, vultumque per omnem
360 pallor iit, vocisque repens singultus apertum
361 intercepit iter; refovet frigentis amicum
362 pectus alumna senis; redit atque exile profatur:
363 O mihi sollicitum decus ac suprema voluptas,
364 Antigone! Seras tibi demoror improbus umbras,
365 fors eadem scelera et caedes visurus avitas,
366 donec te thalamis habilem integramque resignem:
367 hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae.
368 Sed dum labor iners, quanti - nunc ecce reviso -
369 transabiere duces: Clonin atque in terga comantis
370 non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste,
371 non humiles Aegas altumque Capherea dixi.
372 et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,
373 et tuus armatis iubet ecce silentia frater".
374 Vix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:
375 "Magnanimi reges, quibus haut parere recusem
376 ductor et ipse meas miles defendere Thebas,
377 non ego vos stimulare parem - nam liber in arma
378 impetus, et meritas ultro iurastis in iras -,
379 nec laudare satis dignasque rependere gratis
380 sufficiam - referent superi vestraeque subacto
381 hoste manus -: urbem socia de gente subistis
382 tutari, quam non aliis populator ab oris
383 belliger externave satus tellure, sed hostis
384 indigena assultat, cui castra adversa regenti
385 hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores,
386 hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus
387 excidium moliris avis: venere volentes
388 Aoniae populi, nec sum tibi, saeve, relictus.
389 quid velit ista cohors, et te sentire decebat:
390 reddere regna vetant". Sic fatus, et omnia rite
391 disponit, qui bella gerant, qui moenia servent,
392 quas in fronte manus, medio quas robore sistat.
393 perspicuas sic luce fores et virgea pastor
394 claustra levat, dum terra recens; iubet ordine primo
395 ire duces, media stipantur plebe maritae;
396 ipse levat gravidas et humum tractura parentum
397 ubera succiduasque adportat matribus agnas.
398 Interea Danai noctemque diemque sub armis,
399 noctem iterum rursusque diem - sic ira ferebat -
400 ingeminant: contempta quies, vix aut sopor illis
401 aut epulae fecere moram; properatur in hostem
402 more fugae. Nec monstra tenent, quae plurima nectit
403 prodigiale canens certi fors praevia fati.
404 quippe ferunt diros monitus volucresque feraeque
405 sideraque aversique suis decursibus amnes,
406 infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;
407 terrificaeque adytis voces clausaeque deorum
408 sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,
409 et subiti manes flentumque occursus avorum.
410 Tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae,
411 et non assuetis pernox ululavit Eleusin
412 mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis
413 vidit Amyclaeos - facinus!- concurrere fratres.
414 Arcades insanas latrare Lycaonis umbras
415 nocte ferunt tacita, saevo decurrere campo
416 Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque
417 deformem cornu vagus infamabat Acarnan.
418 Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae
419 confusum Iunonis ebur; mugire potentem
420 Inachon agricolae, gemini maris incola narrat
421 Thebanum toto planxisse Palaemona ponto.
422 Haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor
423 consiliis obstat divum prohibetque timeri.
424 Iam ripas, Asope, tuas Boeotaque ventum
425 flumina. Non ausae transmittere protinus alae
426 hostilem fluvium; forte et trepidantibus ingens
427 descendebat agris, animos sive imbrifer arcus,
428 seu montana dedit nubes, seu fluminis illa
429 mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.
430 Tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae
431 cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis
432 gurgite de medio frenis suspensus et armis:
433 "Ite viri" clamat, "sic vos in moenia primus
434 ducere, sic clausas voveo perfringere Thebas."
435 Praecipitant cuncti fluvio puduitque secutos.
436 Ac velut ignotum si quando armenta per amnem
437 pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus
438 omnibus et late medius timor: ast ubi ductor
439 taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda,
440 tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.
441 Haud procul inde iugum tutisque accommoda castris
442 arva notant, unde urbem etiam turresque videre
443 Sidonias; placuit sedes fidique receptus,
444 colle per excelsum patulo, quem subter aperto
445 arva sinu, nullique aliis a montibus instant
446 despectus; nec longa labor munimina durus
447 addidit: ipsa loco mirum natura favebat.
448 In vallum elatae rupes devexaque fossis
449 aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;
450 cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis
451 erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.
452 Quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?
453 urbem in conspectu belli suprema parantis
454 territat insomnem nox atra diemque minatur.
455 Discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo,
456 nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces.
457 rumor ubique alius, pluresque annuntiat hostes
458 maioresque timor; spectant tentoria contra
459 Inachia externosque suis in montibus ignis.
460 hi precibus questuque deos, hi Martia tela
461 belligerosque hortantur equos, hi pectora fletu
462 cara premunt miserique rogos et crastina mandant
463 funera. si tenuis demisit lumina somnus,
464 bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia vitae
465 attonitis, lucemque timent lucemque precantur.
466 It geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque
467 Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,
468 aut utrique patrem: procul ille penatibus imis
469 excitus implorat Furias oculosque reposcit.
470 Iam gelidam Phoeben et caligantia primus
471 hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro
472 Oceanus lateque novo Titane reclusum
473 aequor anhelantum radiis subsidit equorum:
474 ecce truces oculos sordentibus obsita canis
475 exsangues Iocasta genas et bracchia planctu
476 nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri
477 nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis
478 egreditur magna cum maiestate malorum.
479 Hinc atque hinc natae, melior iam sexus, anilis
480 praecipitantem artus et plus quam possit euntem
481 sustentant. venit ante hostes, et pectore nudo
482 claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat
483 admitti: "Reserate viam! Rogat impia belli
484 mater; in his aliquod ius exsecrabile castris
485 huic utero est". Trepidi visam expavere manipli
486 auditamque magis; remeat iam missus Adrasto
487 nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses
488 dant iter. Illa duces ut primum aspexit Achivos,
489 clamorem horrendum luctu furiata resolvit:
490 "Argolici proceres, ecquis monstraverit hostem,
491 quem peperi? Quanam inveniam, mihi dicite, natum
492 sub galea? " Venit attonitae Cadmeius heros
493 obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet
494 solaturque tenens, atque inter singula matrem,
495 matrem iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum
496 pectora, cum mixta fletus anus asperat ira:
497 "Quid molles lacrimas venerandaque nomina fingis,
498 rex Argive, mihi? Quid colla amplexibus ambis
499 invisamque teris ferrato pectore matrem?
500 tune ille exilio vagus et miserabilis hospes?
501 Quem non permoveas? Longae tua iussa cohortes
502 exspectant, multoque latus praefulgurat ense.
503 A miserae matres! Hunc te noctesque diesque
504 deflebam? Si verba tamen monitusque tuorum
505 dignaris, dum castra silent suspensaque bellum
506 horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:
507 i mecum patriosque deos arsuraque saltem
508 tecta vide, fratremque - quid aufers lumina?- fratrem
509 adloquere et regnum iam me sub iudice posce:
510 aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes.
511 Anne times, ne forte doli, et te conscia mater
512 decipiam? non sic miseros fas omne penates
513 effugit: vix Oedipoda ducente timeres.
514 nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales,
515 - a dolor!- et vestros etiamnum excuso furores.
516 Quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeve, triumphum
517 detulimus: religa captas in terga sorores,
518 inice vincla mihi: gravis huc utcumque feretur
519 et pater. Ad vestrum gemitus nunc verto pudorem,
520 Inachidae, liquistis enim parvosque senesque
521 et lacrimas has quisque domi: sua credite matri
522 viscera! Si vobis hic parvo in tempore carus
523 - sitque precor -, quid me, oro, decet quidve ista, Pelasgi,
524 ubera? Ab Hyrcanis hoc Odrysiisve tulissem
525 regibus, et si quis nostros vicere furores.
526 Adnuite, aut natum complexa superstite bello
527 hic moriar". tumidas frangebant dicta cohortes,
528 nutantesque virum galeas et sparsa videres
529 fletibus arma piis. Quales ubi tela virosque
530 pectoris impulsu rabidi stravere leones,
531 protinus ira minor, gaudentque in corpore capto
532 securam differre famem: sic flexa Pelasgum
533 corda labant, ferrique avidus mansueverat ardor.
534 Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus,
535 nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis
536 Antigones, variaque animum turbante procella
537 exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus
538 non vetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:
539 "Me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper
540 expertus, nec frater eram, me opponite regi,
541 cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto
542 pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra
543 mater eras, pulchris cum me nox vestra moratast
544 hospitiis? Nempe haec trahis ad commercia natum?
545 Duc illum in campum, vestro qui sanguine pinguis
546 spirat adhuc pinguisque meo. Tu porro sequeris,
547 heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?
548 Scilicet infestae cum te circum undique dextrae
549 nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?
550 Tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum
551 possessumque odiis Argiva in castra remittet?
552 Ante haec excusso frondescet lancea ferro,
553 Inachus ante retro nosterque Achelous abibit.
554 Sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis:
555 haec quoque castra patent, necdum meruere timeri.
556 An suspectus ego? Abscedo et mea vulnera dono.
557 Intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores.
558 Finge autem pactis evictum excedere regnis,
559 nempe iterum reddes? " rursus mutata trahuntur
560 agmina consiliis: subito ceu turbine caeli
561 obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor.
562 arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys
563 adripit et primae molitur semina pugnae.
564 Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,
565 mite iugum, belli quondam vastator Eoi
566 currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris
567 Liber in Aonios meritas dimiserat agros.
568 Illas turba dei seniorque ex more sacerdos
569 sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes
570 palmite maturo variisque ornare corymbis
571 curat et alterno maculas interligat ostro.
572 iamque ipsi colles, ipsa has - quis credat? - amabant
573 armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;
574 quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit,
575 exceptantque cibos fusoque horrenda supinant
576 ora mero, vaga rure quies; si quando benigno
577 urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris
578 templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
579 Has ubi vipereo tactas ter utramque flagello
580 Eumenis in furias animumque redire priorem
581 impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.
582 Ceu duo diverso pariter si fulmina caelo
583 rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:
584 non aliter cursu rapidae atque immane frementes
585 transiliunt campos aurigamque impete vasto,
586 Amphiarae, tuum - nec defuit omen, eriles
587 forte is primus equos stagna ad vicina trahebat -
588 corripiunt; mox Taenarium, qui proximus, Idan
589 Aetolumque Acamanta premunt: fuga torva per agros
590 cornipedum, visa donec flammatus Aconteus
591 strage virum, cui sueta feras prosternere virtus
592 - Arcas erat -, densis iam fida ad moenia versas
593 insequitur telis, multumque hastile resumens
594 ter quater adducto per terga, per ilia telo
595 transigit. Illae autem longo cum limite fusi
596 sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt
597 spicula semianimes, gemituque imitante querelas
598 saucia dilectis acclinant pectora muris.
599 templa putes urbemque rapi facibusque nefandis
600 Sidonios ardere lares, sic clamor apertis
601 exoritur muris; mallent cunabula magni
602 Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse
603 Harmoniae. Cultor Baccheus Acontea Phegeus
604 iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem
605 comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuventus
606 auxilio tardi: iam supra sacra ferarum
607 corpora maerenti iuvenis iacet ultio Baccho.
608 Rumpitur et Graium subito per castra tumultu
609 concilium; fugit exsertos Iocasta per hostes
610 iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt
611 qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus
612 utitur: "Ite age, nunc pacem sperate fidemque!
613 num saltem differre nefas potuitue morari,
614 dum genetrix dimissa redit? " Sic fatus aperto
615 ense vocat socios. Saevus iam clamor, et irae
616 hinc atque inde calent; nullo venit ordine bellum,
617 confusique duces vulgo, et neglecta regentum
618 imperia; una equites mixti peditumque catervae
619 et rapidi currus; premit indigesta ruentes
620 copia, nec sese vacat ostentare nec hostem
621 noscere. Sic subitis Thebana Argivaque pubes
622 conflixere globis; retro vexilla tubaeque
623 post tergum et litui bellum invenere secuti.
624 Tantus ab exiguo crudescit sanguine Mavors!
625 ventus uti primas struit intra nubila vires,
626 lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat,
627 mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.
628 Nunc age, Pieriae, non vos longinqua, sorores,
629 consulimus, vestras acies vestramque referte
630 Aoniam; vidistis enim, dum Marte propinquo
631 horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus.
632 Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis
633 rumpentem frenos diversa per agmina raptat
634 iam liber, sic fessa manus: venit hasta per armos
635 Tydeos et laevum iuveni transverberat inguem
636 labentemque adfigit equo; fugit ille perempto
637 consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem
638 portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque
639 cum sua Centaurus moriens in terga recumbit.
640 certat opus ferri: sternunt alterna furentes
641 Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus,
642 Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento,
643 cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.
644 Caeneos Inachii ferro Mavortius Haemon
645 colla rapit, cui dividuum trans corpus hiantes
646 truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis
647 iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiva
648 dimisit moriens clipeum hostilemque suumque.
649 Quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus,
650 quis lucos, vetitus quibus emansisse sacerdos,
651 suasit et assuetum Bromio mutare furorem?
652 quem terrere queas? clipei penetrabile textum
653 pallentes hederae Nysaeaque serta coronant,
654 candida pampineo subnectitur instita pilo,
655 crine latent umeri, crescunt lanugine malae,
656 et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax,
657 bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae
658 carbaseique sinus, et fibula rasilis auro
659 Taenariam fulva mordebat iaspide pallam,
660 quam super a tergo velox corytus et arcus
661 pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
662 it lymphante deo media inter milia longum
663 vociferans: "Prohibete manus, haec omine dextro
664 moenia Cirrhaea monstravit Apollo iuvenca;
665 parcite, in haec ultro scopuli venere volentes.
666 Gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi
667 Gradivusque socer; Bacchum haut mentimur alumnum
668 et magnum Alciden". Iactanti talia frustra
669 turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta.
670 qualis ubi primam leo mane cubilibus atris
671 erexit rabiem et saevo speculatur ab antro
672 aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum,
673 it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant
674 venantum, praedam videt et sua vulnera nescit:
675 sic tum congressu Capaneus gavisus iniquo
676 librabat magna venturam mole cupressum.
677 ante tamen: "Quid femineis ululatibus" inquit,
678 terrificas, moriture, viros? Utinam ipse veniret,
679 cui furis! Haec Tyriis cane matribus! " Et simul hastam
680 expulit; illa volans, ceu vis non ulla moretur
681 obvia, vix sonuit clipeo et iam terga reliquit.
682 Arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum,
683 eruptusque sinus vicit cruor. Occidis audax,
684 occidis Aonii puer altera cura Lyaei.
685 Marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis,
686 te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos
687 et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.
688 Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae,
689 parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis.
690 Eminet ante alios iam formidantibus arva
691 Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit
692 campum indignantem: famulo decus addit inane
693 maestus et extremos obitus illustrat Apollo.
694 Ille etiam clipeum galeamque incendit honoro
695 sidere; nec tarde fratri, Gradive, dedisti,
696 ne qua manus vatem, ne quid mortalia bello
697 laedere tela queant: sanctum et venerabile Diti
698 funus eat. Talis medios aufertur in hostis
699 certus et ipse necis, vires fiducia leti
700 suggerit; inde viro maioraque membra diesque
701 laetior et numquam tanta experientia caeli,
702 si vacet: avertit morti contermina Virtus.
703 Ardet inexpleto saevi Mavortis amore,
704 et fruitur dextra atque anima flagrante superbit.
705 Hicne hominum casus lenire et demere Fatis
706 iura frequens? Quantum subito diversus ab illo,
707 qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni
708 nube salutato volucrem cognoscere Phoebo!
709 Innumeram ferro plebem, ceu letifer annus
710 aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris
711 ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum
712 Phylea, falcato Clonin et Cremetaona curru
713 comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum,
714 cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque
715 intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo
716 - invitus: iam fraxineum demiserat hastae
717 robur, et excussis apparuit infula cristis -,
718 Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti
719 et domus et coniunx et amantes litora nati.
720 vixerat ille diu pauper scrutator aquarum,
721 decepit tellus, moriens hiemesque notosque
722 laudat et experti meliora pericula ponti.
723 Aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus
724 palantum strages ardetque avertere pugnam,
725 quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens
726 robora; sed viso praesens minor augure sanguis:
727 illum armis animisque cupit. Prohibebat iniquo
728 agmine consertum cunei latus; inde superbus
729 exseruit patriis electum missile ripis,
730 ac prius: "Aonidum dives largitor aquarum,
731 clare Giganteis etiamnum, Asope, favillis,
732 da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique
733 quercus alumna vadi; fas et mihi spernere Phoebum,
734 si tibi collatus divum sator. omnia mergam
735 fontibus arma tuis tristesque sine augure vittas."
736 Audierat genitor: vetat indulgere volentem
737 Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.
738 ille ruit: deus ipse vagis succedit habenis,
739 Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu.
740 Tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant
741 signa, ruunt solo terrore, et vulnera citra
742 mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti
743 presserit infestos onus impuleritne iugales.
744 sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis
745 solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas,
746 desilit horrendus campo timor, arva virosque
747 limite non uno longaevaque robora secum
748 praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso
749 aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.
750 Non secus ingentique viro magnoque gravatus
751 temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet.
752 ipse sedens telis pariterque ministrat habenis
753 Delius, ipse docet iactus adversaque flectit
754 spicula fortunamque hastis venientibus aufert.
755 sternuntur terra Menaleus pedes, Antiphus alto
756 nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha
757 Aethion, caesoque infamis fratre Polites,
758 conatusque toris vittatam attingere Manto
759 Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas.
760 Et iam cornipedes trepidi ac moribunda reflantes
761 corpora rimantur terras, omnisque per artus
762 sulcus et incisis altum rubet orbita membris.
763 hos iam ignorantes terit impius axis, at illi
764 vulnere semineces - nec devitare facultas -
765 venturum super ora vident; iam lubrica tabo
766 frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque
767 sanguine difficiles, et tardior ungula fossis
768 visceribus: tunc ipse furens in morte relicta
769 spicula et e mediis exstantes ossibus hastas
770 avellit, strident animae currumque sequuntur.
771 Tandem se famulo summum confessus Apollo:
772 "Utere luce tua longamque" ait, "indue famam,
773 dum tibi me iunctum mors irrevocata veretur.
774 vincimur: immites scis nulla revolvere Parcas
775 stamina; vade, diu populis promissa voluptas
776 Elysiis, certe non perpessure Creontis
777 imperia aut vetito nudus iaciture sepulcro".
778 Ille refert contra, et paulum respirat ab armis:
779 Olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem
780 ad iuga - quis tantus miseris honor?- axe trementi
781 sensimus; instantes quonam usque morabere manes?
782 Audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis
783 flumina tergeminosque mali custodis hiatus.
784 Accipe commissum capiti decus, accipe laurus,
785 quas Erebo deferre nefas. Nunc voce suprema,
786 si qua recessuro debetur gratia vati,
787 deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae
788 coniugis et pulchrum nati commendo furorem".
789 Desiluit maerens lacrimasque avertit Apollo:
790 tunc vero ingemuit currusque orbique iugales.
791 Non aliter caeco nocturni turbine Cori
792 scit peritura ratis, cum iam damnata sororis
793 igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.
794 Iamque recessurae paulatim horrescere terrae
795 summaque terga quati graviorque effervere pulvis
796 coeperat; inferno mugit iam murmure campus.
797 Bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem,
798 hortanturque gradus; alius tremor arma virosque
799 mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant
800 culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis
801 effugit; exciderunt irae, nutantia figunt
802 tela solo, dubiasque vagi nituntur in hastas
803 comminus inque vicem viso pallore recedunt.
804 sic ubi navales miscet super aequora pugnas
805 contempto Bellona mari, si forte benigna
806 tempestas, sibi quisque cavent, ensesque recondit
807 mors alia, et socii pacem fecere timores.
808 Talis erat campo belli fluitantis imago.
809 Sive laborantes concepto flamine terrae
810 ventorum rabiem et clausum eiecere furorem,
811 exedit seu putre solum carpsitque terendo
812 unda latens, sive hac volventis machina caeli
813 incubuit, sive omne fretum Neptunia movit
814 cuspis et extremas gravius mare torsit in oras,
815 seu vati datus ille fragor, seu terra minatast
816 fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo
817 dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae.
818 Illum ingens haurit specus et transire parantis
819 mergit equos; non arma manu, non frena remisit:
820 sicut erat, rectos defert in Tartara currus
821 respexitque cadens caelum campumque coire
822 ingemuit, donec levior distantia rursus
823 miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
Statius HOME

bav1689.88 bmt808.101 bnf8051.31 bnf8052.34 bnf8055.76 bnf10317.83 bnf13046.82 bsb82347.137 cbo154.60r csg865.75 hab54.160 tbl15.3r vat1616.7

Statius, Thebais, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 106 > 107 > 114 > 64 > 64 > 12 > 105 > 64 > 109 > 108 > 116 > 104 > 102 > 113 > 111 > 115 > 101 > 103 > 110 > 100 > 112 > 64 > 64 > 11 > 5 > 10 > 3 > 4 > 8 > 1 > 6 > 64 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik