Statius, Thebais, Liber III
| 1 | At non Aoniae moderator perfidus orae |
| 2 | nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris |
| 3 | longus ad auroram superet labor, otia somni |
| 4 | accipit; invigilant animo scelerisque parati |
| 5 | supplicium exercent curae; tum plurima versat |
| 6 | pessimus in dubiis augur timor. "Ei mihi" clamat, |
| 7 | "unde morae? " - nam prona ratus facilemque tot armis |
| 8 | Tydea, nec numero virtutem animumque rependit - |
| 9 | "num regio diversa viae? num missus ab Argis |
| 10 | subsidio globus? an sceleris data fama per urbes |
| 11 | finitimas? paucosne, pater Gradive, manuve |
| 12 | legimus indecores? at enim fortissimus illic |
| 13 | et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi |
| 14 | Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos. |
| 15 | Nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis |
| 16 | aere gerens solidoque datos adamante lacertos |
| 17 | venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno, |
| 18 | si conserta manus". Vario sic turbidus aestu |
| 19 | angitur ac sese culpat super omnia, qui non |
| 20 | orantem in mediis legatum coetibus ense |
| 21 | perculerit foedasque palam satiaverit iras. |
| 22 | Iam pudet incepti, iam paenitet. Ac velut ille |
| 23 | fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno |
| 24 | nec rudis undarum - portus sed linquere amicos |
| 25 | purior Olenii frustra gradus impulit astri -, |
| 26 | cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi |
| 27 | claustra tonant multusque polos inclinat Orion, |
| 28 | ipse quidem malit terras pugnatque reverti, |
| 29 | fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta |
| 30 | ingemit et caecas sequitur iam nescius undas: |
| 31 | talis Agenoreus ductor caeloque morantem |
| 32 | Luciferum et seros maerentibus increpat ortus. |
| 33 | Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenas |
| 34 | astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys |
| 35 | impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto, |
| 36 | ima flagellatis, signum lugubre malorum, |
| 37 | ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron |
| 38 | antiquas dedit ire nives; tunc visa levari |
| 39 | culmina septenaeque iugo concurrere portae. |
| 40 | Et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo |
| 41 | iratus fatis et tristis morte negata |
| 42 | Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari |
| 43 | signa dabat magnae longe manifesta ruinae |
| 44 | planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnis |
| 45 | fuderat. Haud aliter saltu devertitur orbus |
| 46 | pastor ab agrestum nocturna strage luporum, |
| 47 | cuius erile pecus silvis inopinus abegit |
| 48 | imber et hibernae ventosa cacumina lunae: |
| 49 | luce patent caedes; domino perferre recentes |
| 50 | ipse timet casus, haustaque informis harena |
| 51 | questibus implet agros, stabulique silentia magni |
| 52 | odit et amissos longo ciet ordine tauros. |
| 53 | Illum congestae portarum ad limina matres |
| 54 | ut solum videre - nefas!- nulla agmina circum |
| 55 | magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt |
| 56 | clamorem, qualis bello supremus apertis |
| 57 | urbibus, aut pelago iam descendente carina. |
| 58 | Ut primum invisi cupido data copia regis: |
| 59 | "Hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus |
| 60 | infelicem animam, sive haec sententia divum, |
| 61 | seu fortuna fvit, seu, quod pudet ira fateri, |
| 62 | vis invicta viri. Vix credo et nuntius: omnes |
| 63 | procubuere, omnes. Noctis vaga lumina testor |
| 64 | et socium manes et te, mala protinus ales, |
| 65 | qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu |
| 66 | crudelem veniam atque inhonorae munera lucis. |
| 67 | Sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri |
| 68 | Atropos atque olim non haec data ianua leti |
| 69 | eripuere necem. iamque ut mihi prodiga vitae |
| 70 | pectora et extremam nihil horrescentia mortem |
| 71 | aspicias: bellum infandum ominibusque negatam |
| 72 | movisti, funeste, aciem; dum pellere leges |
| 73 | et consanguineo gestis regnare superbus |
| 74 | exsule, te series orbarum excisa domorum |
| 75 | planctibus assiduis, te diro horrore volantes |
| 76 | quinquaginta animae circum noctesque diesque |
| 77 | assilient; neque enim ipse moror. " iam moverat iras |
| 78 | rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus. |
| 79 | Inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui |
| 80 | Labdacus - hos regni ferrum penes - ire manuque |
| 81 | proturbare parant. sed iam nudaverat ensem |
| 82 | magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni, |
| 83 | nunc ferrum aspectans: "Numquam tibi sanguinis huius |
| 84 | ius erit aut magno feries imperdita Tydeo |
| 85 | pectora; vado equidem exsultans ereptaque fata |
| 86 | insequor et comites feror exspectatus ad umbras. |
| 87 | Te superis fratrique -" et iam media orsa loquentis |
| 88 | absciderat plenum capulo latus; ille dolori |
| 89 | pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum |
| 90 | corruit, extremisque animae singultibus errans |
| 91 | alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis. |
| 92 | Excussae procerum mentes, turbataque mussant |
| 93 | concilia; ast illum coniunx fidique parentes |
| 94 | servantem vultus et torvum in morte peracta, |
| 95 | non longum reducem laetati, in tecta ferebant. |
| 96 | Sed ducis infandi rabidae non hactenus irae |
| 97 | stare queunt; vetat igne rapi, pacemque sepulcri |
| 98 | impius ignaris nequiquam manibus arcet. |
| 99 | Tu tamen egregius fati mentisque nec umquam |
| 100 | - sic dignum est - passure situm, qui comminus ausus |
| 101 | vadere contemptum reges, quaque ampla veniret |
| 102 | libertas, sancire viam: quo carmine dignam, |
| 103 | quo satis ore tuis famam virtutibus addam, |
| 104 | augur amate deis? Non te caelestia frustra |
| 105 | edocuit lauroque sua dignatus Apollost: |
| 106 | et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgo |
| 107 | audebit tacito populos suspendere Phoebo. |
| 108 | Nunc quoque Tartareo multum divisus Averno |
| 109 | Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis |
| 110 | invius Ogygiis nec sontis iniqua tyranni |
| 111 | iussa valent; durant habitus et membra cruentis |
| 112 | inviolata feris, nudoque sub axe iacentem |
| 113 | et nemus et tristis volucrum reverentia servat. |
| 114 | At nuptae exanimes puerique aegrique parentes |
| 115 | moenibus effusi per plana, per avia, passim |
| 116 | quisque suas avidi ad lacrimas miserabile currunt |
| 117 | certamen, quos densa gradu comitantur euntes |
| 118 | milia solandi studio, pars visere flagrant |
| 119 | unius acta viri et tantos in nocte labores. |
| 120 | fervet iter gemitu et plangoribus arva reclamant. |
| 121 | ut vero infames scopulos silvamque nefandam |
| 122 | perventum, ceu nulla prius lamenta nec atri |
| 123 | manassent imbres, sic ore miserrimus uno |
| 124 | exoritur fragor, aspectuque accensa cruento |
| 125 | turba furit: stat sanguineo discissus amictu |
| 126 | Luctus atrox caesoque invitat pectore matres. |
| 127 | Scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant |
| 128 | corpora, prociduae super externosque suosque. |
| 129 | Hae pressant in tabe comas, hae lumina signant |
| 130 | vulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextra |
| 131 | nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant |
| 132 | bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt. |
| 133 | At vaga per dumos vacuique in pulvere campi |
| 134 | magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide |
| 135 | squalentem sublata comam liventiaque ora |
| 136 | ungue premens - nec iam infelix miserandaque, verum |
| 137 | terror inest lacrimis -, per et arma et corpora passim |
| 138 | canitiem impexam dira tellure volutans |
| 139 | quaerit inops natos omnique in corpore plangit. |
| 140 | Thessalis haud aliter bello gavisa recenti, |
| 141 | cui gentile nefas hominem renovare canendo, |
| 142 | multifida attollens antiqua lumina cedro |
| 143 | nocte subit campos versatque in sanguine functum |
| 144 | vulgus et explorat manes, cui plurima busto |
| 145 | imperet ad superos: animarum maesta queruntur |
| 146 | concilia, et nigri pater indignatur Averni. |
| 147 | Illi in secessu pariter sub rupe iacebant |
| 148 | felices, quos una dies, manus abstulit una, |
| 149 | pervia vulneribus media trabe pectora nexi. |
| 150 | ut vidit lacrimisque oculi patuere profusis: |
| 151 | "Hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati, |
| 152 | vestra tuor? Sic vos extremo in fine ligavit |
| 153 | ingenium crudele necis? Quae vulnera tractem, |
| 154 | quae prius ora premam? Vosne illa potentia matris, |
| 155 | vos uteri fortuna mei, qua tangere divos |
| 156 | rebar et Ogygias titulis anteire parentes? |
| 157 | a, quanto melius dextraque in sorte iugatae, |
| 158 | quis steriles thalami nulloque ululata dolore |
| 159 | respexit Lucina domum! Mihi quippe malorum |
| 160 | causa labor; sed nec bellorum in luce patenti |
| 161 | conspicui fatis aeternaque gentibus ausi |
| 162 | quaesistis miserae vulnus memorabile matri, |
| 163 | sed mortem obscuram numerosaque funera passi, |
| 164 | heu quantus furto cruor et sine laude iacetis! |
| 165 | Quin ego non dextras miseris complexibus ausim |
| 166 | dividere et tanti consortia rumpere leti: |
| 167 | ite diu fratres indiscretique supremis |
| 168 | ignibus et caros urna confundite manes!" |
| 169 | Nec minus interea digesta strage suorum |
| 170 | hic Chthonium coniunx, hic mater Penthea clamat |
| 171 | Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, |
| 172 | amissum didicere patrem, Marpessaque pactum |
| 173 | Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores. |
| 174 | Tunc ferro retegunt silvas collisque propinqui |
| 175 | annosum truncant apicem, qui conscius actis |
| 176 | noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aevo |
| 177 | ante rogos, dum quisque suo nequit igne revelli, |
| 178 | concilium infaustum dictis mulcebat Aletes: |
| 179 | "Saepe quidem infelix varioque exercita ludo |
| 180 | fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo |
| 181 | hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos, |
| 182 | unde novi fetus et formidata colonis |
| 183 | arva suis. Sed nec veteris cum regia Cadmi |
| 184 | fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae |
| 185 | consedit, neque funerea cum laude potitus |
| 186 | infelix Athamas trepido de monte veniret, |
| 187 | semianimem heu laeto referens clamore Learchum, |
| 188 | hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo |
| 189 | Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem |
| 190 | vicit et ad comitum lacrimas expavit Agave. |
| 191 | Una dies similis fato specieque malorum |
| 192 | aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus |
| 193 | Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis |
| 194 | corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes. |
| 195 | talis erat vulgi status, et sic urbe relicta |
| 196 | primaevique senesque et longo examine matres |
| 197 | invidiam planxere deis miseroque tumultu |
| 198 | bina per ingentes stipabant funera portas. |
| 199 | Meque ipsum memini - necdum apta laboribus aetas - |
| 200 | flesse tamen gemituque meos aequasse parentes. |
| 201 | Illa tamen superi. Nec quod tibi, Delia, castos |
| 202 | prolapsum ad fontis specula temerare profana |
| 203 | heu dominum insani nihil agnovere Molossi, |
| 204 | deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit |
| 205 | in subitos regina lacus: sic dura Sororum |
| 206 | pensa dabant visumque Iovi. Nunc regis iniqui |
| 207 | ob noxam immeritos patriae tot culmina cives |
| 208 | exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos |
| 209 | fama subit, et iam bellorum extrema dolemus. |
| 210 | quantus equis quantusque viris in pulvere crasso |
| 211 | sudor! Io quanti crudele rubebitis amnes! |
| 212 | Viderit haec bello viridis manus: ast ego doner |
| 213 | dum licet igne meo terraque insternar avita!" |
| 214 | haec senior, multumque nefas Eteoclis acerbat |
| 215 | crudelem infandumque vocans poenasque daturum. |
| 216 | Unde ea libertas? Iuxta illi finis et aetas |
| 217 | tota retro, seraeque decus velit addere morti. |
| 218 | Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi |
| 219 | prospectans primoque imbutas sanguine gentes |
| 220 | Gradivum acciri propere iubet. ille furentes |
| 221 | Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes |
| 222 | turbidus aetherias currus urguebat ad arces, |
| 223 | fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro |
| 224 | tristia, terrificis monstrorum animata figuris, |
| 225 | incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta |
| 226 | lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis. |
| 227 | hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores |
| 228 | Iuppiter et tota perfusum pectora belli |
| 229 | tempestate videt: "Talis mihi, nate, per Argos, |
| 230 | talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira. |
| 231 | exturbent resides frenos et cuncta perosi |
| 232 | te cupiant, tibi praecipites animasque manusque |
| 233 | devoveant, rape cunctantes et foedera turba, |
| 234 | cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bello |
| 235 | caelicolas pacemque meam. Iam semina pugnae |
| 236 | ipse dedi: remeat portans immania Tydeus |
| 237 | ausa, ducis scelus et turpis, primordia belli, |
| 238 | insidias fraudesque, suis quas ultus in armis. |
| 239 | adde fidem. vos o superi, meus ordine sanguis, |
| 240 | ne pugnare odiis, neu me temptare precando |
| 241 | certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum |
| 242 | iuravere colus: manet haec ab origine mundi |
| 243 | fixa dies bello, populique in proelia nati. |
| 244 | Quodni me veterum poenas sancire malorum |
| 245 | gentibus et diros sinitis punire nepotes |
| 246 | - arcem hanc aeternam, mentis sacraria nostrae, |
| 247 | testor et Elysios, etiam mihi numina, fontes -, |
| 248 | ipse manu Thebas correptaque moenia fundo |
| 249 | excutiam versasque solo super Inacha tecta |
| 250 | effundam turres aut stagna in caerula verram |
| 251 | imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum |
| 252 | Iuno suos colles templumque amplexa laboret." |
| 253 | Dixit, et attoniti iussis. Mortalia credas |
| 254 | pectora, sic cuncti vocemque animosque tenebant. |
| 255 | Non secus ac longa ventorum pace solutum |
| 256 | aequor et imbelli recubant ubi litora somno, |
| 257 | silvarumque comas et abacto flamine nubes |
| 258 | mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori |
| 259 | detumuere, tacent exusti solibus amnes. |
| 260 | Gaudet ovans iussis et adhuc temone calenti |
| 261 | fervidus in laevum torsit Gradivus habenas. |
| 262 | iamque iter extremum caelique abrupta tenebat, |
| 263 | cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum |
| 264 | figit equos; cessere retro iamiamque rigentes |
| 265 | suppliciter posuere iubas. Tunc pectora summo |
| 266 | acclinata iugo vultumque obliqua madentem |
| 267 | incipit - interea dominae vestigia iuxta |
| 268 | spumantem proni mandunt adamanta iugales -: |
| 269 | "Bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella |
| 270 | ipse paras ferroque tuos abolere nepotes? |
| 271 | Nec genus Harmoniae nec te conubia caelo |
| 272 | festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur? |
| 273 | Criminis haec merces? Hoc fama pudorque relictus, |
| 274 | hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae? |
| 275 | Perge libens; at non eadem Vulcania nobis |
| 276 | obsequia, et laesi servit tamen ira mariti! |
| 277 | Illum ego perpetuis mihi desudare caminis |
| 278 | si iubeam vigilesque operi transmittere noctes, |
| 279 | gaudeat ornatusque novos ipsique laboret |
| 280 | arma tibi; tu! - sed scopulos et aena precando |
| 281 | flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum |
| 282 | obtestor, quid me Tyrio sociare marito |
| 283 | progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis? |
| 284 | dum fore praeclaros armis et vivida rebus |
| 285 | pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas |
| 286 | demissumque Iovis serie genus. A! mea quanto |
| 287 | Sithonia mallem nupsisset virgo sub Arcto |
| 288 | trans Borean Thracasque tuos. Indigna parumne |
| 289 | pertulimus, divae Veneris quod filia longum |
| 290 | reptat et Illyricas deiectat virus in herbas? |
| 291 | Nunc gentem immeritam -". Lacrimas non pertulit ultra |
| 292 | Bellipotens, hastam laeva transumit et alto, |
| 293 | haut mora, desiluit curru, clipeoque receptam |
| 294 | laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis: |
| 295 | "O mihi bellorum requies et sacra voluptas |
| 296 | unaque pax animo! Soli cui tanta potestas |
| 297 | divorumque hominumque meis occurrere telis |
| 298 | impune et media quamvis in caede frementis |
| 299 | hos adsistere equos, hunc ensem avellere dextra. |
| 300 | Nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi |
| 301 | nec tua cara fides - ne falsa incessere gaude! - |
| 302 | exciderunt: prius in patrui deus infera mergar |
| 303 | stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras. |
| 304 | Sed nunc fatorum monitus mentemque supremi |
| 305 | iussus obire patris - neque enim Vulcania tali |
| 306 | imperio manus apta legi -, quo pectore contra |
| 307 | ire Iovem dictasque parem contemnere leges, |
| 308 | cui modo - pro vires!- terras caelumque fretumque |
| 309 | attremere oranti tantosque ex ordine vidi |
| 310 | delituisse deos? Sed ne mihi corde supremos |
| 311 | concipe, cara, metus! Quando haec mutare potestas |
| 312 | nulla datur - cum iam Tyriis sub moenibus ambae |
| 313 | bellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo. |
| 314 | Tunc me sanguineo late defervere campo |
| 315 | res super Argolicas haud sic deiecta videbis; |
| 316 | hoc mihi ius, nec fata vetant". Sic orsus aperto |
| 317 | flagrantes immisit equos. non ocius alti |
| 318 | in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem |
| 319 | Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae |
| 320 | armavitque in nube manum: volat ignea moles |
| 321 | saeva dei mandata ferens, caelumque trisulca |
| 322 | territat omne coma iamdudum aut ditibus agris |
| 323 | signa dare aut ponto miseros involvere nautas. |
| 324 | Iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus |
| 325 | arva gradu viridisque legit devexa Prosymnae |
| 326 | terribilis visu: stant fulti pulvere crines, |
| 327 | squalidus ex umeris cadit alta in vulnera sudor, |
| 328 | insomnisque oculos rubor excitat, oraque retro |
| 329 | solvit anhela sitis; mens altum spirat honorem |
| 330 | conscia factorum. Sic nota in pascua taurus |
| 331 | bellator redit, adverso cui colla suoque |
| 332 | sanguine proscissisque natant palearibus armi; |
| 333 | tunc quoque lassa tumet virtus multumque superbit |
| 334 | pectore despecto; vacua iacet hostis harena |
| 335 | turpe gemens crudosque vetat sentire labores. |
| 336 | talis erat; medias etiam non destitit urbes, |
| 337 | quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, |
| 338 | inflammare odiis, multumque et ubique retexens |
| 339 | legatum sese Graia de gente petendis |
| 340 | isse super regnis profugi Polynicis, at inde |
| 341 | vim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passum |
| 342 | regis Echionii, fratri sua iura negari. |
| 343 | Prona fides populis; deus omnia credere suadet |
| 344 | armipotens, geminatque acceptos fama pavores. |
| 345 | Vtque introgressus portas - et forte verendus |
| 346 | concilio pater ipse duces cogebat Adrastus -, |
| 347 | improvisus adest, iam illinc a postibus aulae |
| 348 | vociferans: "Arma, arma viri, tuque optime Lernae |
| 349 | ductor, magnanimum si quis tibi sanguis avorum, |
| 350 | arma para! Nusquam pietas, non gentibus aequum |
| 351 | fas aut cura Iovis; melius legatus adissem |
| 352 | Sauromatas avidos servatoremque cruentum |
| 353 | Bebrycii nemoris. Nec iussa incuso pigetue |
| 354 | officii: iuvat isse, iuvat, Thebasque nocentes |
| 355 | explorasse manu; bello me, credite, bello, |
| 356 | ceu turrem validam aut artam compagibus urbem, |
| 357 | delecti insidiis instructique omnibus armis |
| 358 | nocte doloque viri nudum ignarumque locorum |
| 359 | nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti |
| 360 | ante urbem vacuam. Nunc o, nunc tempus in hostis, |
| 361 | dum trepidi exsanguesque metu, dum funera portant, |
| 362 | nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus |
| 363 | quinquaginta illis heroum immanibus umbris |
| 364 | vulneraque ista ferens putri insiccata cruore |
| 365 | protinus ire peto! " trepidi de sedibus astant |
| 366 | Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros |
| 367 | accurrit vultum deiectus et "O ego divis |
| 368 | invisus vitaeque nocens haec vulnera cerno |
| 369 | integer! hosne mihi reditus, germane, parabas? |
| 370 | In me haec tela mei! Pro vitae foeda cupido! |
| 371 | Infelix, fratri facinus tam grande negavi. |
| 372 | Et nunc vestra quidem maneant in pace quieta |
| 373 | moenia, nec vobis tanti sim causa tumultus |
| 374 | hospes adhuc. Scio - nec me adeo res dextra levavit -, |
| 375 | quam durum natis, thalamo quam triste revelli, |
| 376 | quam patria; non me ullius domus anxia culpet |
| 377 | respectentve truces obliquo lumine matres. |
| 378 | ibo libens certusque mori, licet optima coniunx |
| 379 | *auditusque iterum* revocet socer; hunc ego Thebis, |
| 380 | hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu, |
| 381 | debeo". Sic variis pertemptat pectora dictis |
| 382 | obliquatque preces. Commotae questibus irae |
| 383 | et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro |
| 384 | non iuvenum modo, sed gelidis et inertibus aevo |
| 385 | pectoribus mens una subit, viduare penates, |
| 386 | finitimas adhibere manus, iamque ire. Sed altus |
| 387 | consiliis pater imperiique haut flectere molem |
| 388 | inscius: "Ista quidem superis curaeque medenda |
| 389 | linquite, quaeso, meae, nec te germanus inulto |
| 390 | sceptra geret, neque nos avidi promittere bellum. |
| 391 | at nunc egregium tantoque in sanguine ovantem |
| 392 | excipite Oeniden, animosaque pectora laxet |
| 393 | sera quies: nobis dolor haut rationis egebit". |
| 394 | Turbati extemplo comites et pallida coniunx |
| 395 | Tydea circum omnes fessum bellique viaeque |
| 396 | stipantur. Laetus mediis in sedibus aulae |
| 397 | constitit, ingentique exceptus terga columna, |
| 398 | vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon, |
| 399 | nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis |
| 400 | mitior, ipse alta seductus mente renarrat |
| 401 | principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim, |
| 402 | quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, |
| 403 | qui contra quantique duces, ubi maximus illi |
| 404 | sudor, et indicio servatum Maeona tristi |
| 405 | exponit. cui fida manus proceresque socerque |
| 406 | astupet oranti, Tyriusque incenditur exul. |
| 407 | Solverat Hesperii devexo margine ponti |
| 408 | flagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabat |
| 409 | Oceani sub fonte comam, cui turba profundi |
| 410 | Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae, |
| 411 | frenaque et auratae textum sublime coronae |
| 412 | deripiunt, laxant calidis umentia loris |
| 413 | pectora; pars meritos vertunt ad molle iugales |
| 414 | gramen et erecto currum temone supinant. |
| 415 | Nox subiit curasque hominum motusque ferarum |
| 416 | composuit nigroque polos involvit amictu, |
| 417 | illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste, |
| 418 | Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat |
| 419 | perfusum magna virtutis imagine somnus. |
| 420 | et iam noctivagas inter deus armifer umbras |
| 421 | desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura |
| 422 | Taenariumque cacumen Apollineasque Therapnas |
| 423 | armorum tonitru ferit et trepidantia corda |
| 424 | implet amore sui. Comunt Furor Iraque cristas, |
| 425 | frena ministrat equis Pavor armiger. At vigil omni |
| 426 | Fama sono vanos rerum succincta tumultus |
| 427 | antevolat currum flatuque impulsa gementum |
| 428 | alipedum trepidas denso cum murmure plumas |
| 429 | excutit: urguet enim stimulis auriga cruentis |
| 430 | facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto |
| 431 | terga comamque deae Scythica pater increpat hasta. |
| 432 | qualis ubi Aeolio dimissos carcere ventos |
| 433 | dux prae se Neptunus agit magnoque volentes |
| 434 | incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti |
| 435 | circum lora fremunt nimbique hiemesque profundae |
| 436 | nubilaque et vulso terrarum sordida fundo |
| 437 | tempestas: dubiae motis radicibus obstant |
| 438 | Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque revelli, |
| 439 | Dele, times magnique fidem testaris alumni. |
| 440 | Septima iam nitidum terris Aurora deisque |
| 441 | purpureo vehit ore diem, Perseius heros |
| 442 | cum primum arcana senior sese extulit aula, |
| 443 | multa super bello generisque tumentibus amens |
| 444 | incertusque animi, daret armis iura novosque |
| 445 | gentibus incuteret stimulos, an frena teneret |
| 446 | irarum et motos capulis astringeret enses. |
| 447 | Hinc pacis tranquilla movent, atque inde pudori |
| 448 | foeda quies, flectique nova dulcedine pugnae |
| 449 | difficiles populi; dubio sententia tandem |
| 450 | sera placet, vatum mentis et provida veri |
| 451 | sacra movere deum. Sollers tibi cura futuri, |
| 452 | Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus |
| 453 | iam senior - sed mente viret Phoeboque - Melampus |
| 454 | associat passus: dubium, cui pronus Apollo |
| 455 | oraque Cirrhaea satiarit largius unda. |
| 456 | Principio fibris pecudumque in sanguine divos |
| 457 | explorant; iam tunc pavidis maculosa bidentum |
| 458 | corda negant diraque nefas minitantia vena. |
| 459 | ire tamen vacuoque sedet petere omina caelo. |
| 460 | Mons erat audaci seductus in aethera dorso |
| 461 | - nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni -, |
| 462 | gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant |
| 463 | nubila suspenso celerem temerasse volatu |
| 464 | Persea, cum raptos pueri perterrita mater |
| 465 | prospexit de rupe gradus ac paene secutast. |
| 466 | Huc gemini vates sanctam canentis olivae |
| 467 | fronde comam et niveis ornati tempora vittis |
| 468 | evadunt pariter, madidos ubi lucidus agros |
| 469 | ortus et algentes laxavit sole pruinas. |
| 470 | Ac prior Oeclides solitum prece numen amicat: |
| 471 | "Iuppiter omnipotens - nam te pernicibus alis |
| 472 | addere consilium volucresque implere futuri |
| 473 | ominaque et causas caelo deferre latentes |
| 474 | accipimus -, non Cirrha deum promiserit antro |
| 475 | certius, aut frondes lucis quas fama Molossis |
| 476 | Chaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammon |
| 477 | invideat Lyciaeque parent contendere sortes |
| 478 | Niliacumque pecus patrioque aequalis honori |
| 479 | Branchus, et undosae quem rusticus accola Pisae |
| 480 | Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra: |
| 481 | ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas |
| 482 | impuleris manifestus aves. mirum unde, sed olimst |
| 483 | hic honor alitibus, superae seu conditor aulae |
| 484 | sic dedit effusum chaos in nova semina texens, |
| 485 | seu quia mutatae nostraque ab origine versis |
| 486 | corporibus subiere notos, seu purior axis |
| 487 | amotumque nefas et rarum insistere terris |
| 488 | vera docent; tibi, summe sator terraeque deumque, |
| 489 | scire licet. Nos Argolicae primordia pugnae |
| 490 | venturumque sinas caelo praenosse laborem. |
| 491 | Si datur et duris sedet haec sententia Parcis |
| 492 | solvere Echionias Lernaea cuspide portas, |
| 493 | signa feras laevusque tones; tunc omnis in astris |
| 494 | consonet arcana volucris bona murmura lingua. |
| 495 | Si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum |
| 496 | alitibus praetexe diem". Sic fatus, et alto |
| 497 | membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit |
| 498 | numina et immensi fruitur caligine mundi. |
| 499 | Postquam rite diu partiti sidera cunctis |
| 500 | perlegere animis oculisque sequacibus auras, |
| 501 | tunc Amythaonius longo post tempore vates: |
| 502 | "Nonne sub excelso spirantis limite caeli, |
| 503 | Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos |
| 504 | ales agat liquidoque polum complexa meatu |
| 505 | pendeat aut fugiens placabile planxerit omen? |
| 506 | non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens |
| 507 | vector adest flavaeque sonans avis unca Minervae, |
| 508 | non venit auguriis melior, quin vultur et altis |
| 509 | desuper accipitres exsultavere rapinis. |
| 510 | monstra volant, dirae stridunt in nube volucres, |
| 511 | nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo |
| 512 | damna canens. quae prima deum portenta sequamur? |
| 513 | hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recurvo |
| 514 | ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis |
| 515 | exagitant Zephyros et plumea pectora caedunt". |
| 516 | ille sub haec: "Equidem varii, pater, omina Phoebi |
| 517 | saepe tuli: iam tum, prima cum pube virentem |
| 518 | semideos inter pinus me Thessala reges |
| 519 | duceret, hic casus terraeque marisque canentem |
| 520 | obstipuere duces, nec me ventura locuto |
| 521 | saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus. |
| 522 | sed similis non ante metus aut astra notavi |
| 523 | prodigiosa magis; quamquam maiora parantur. |
| 524 | huc adverte animum: clara regione profundi |
| 525 | aetheros innumeri statuerunt agmina cycni, |
| 526 | sive hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto, |
| 527 | seu fecunda refert placidi clementia Nili. |
| 528 | Fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas; |
| 529 | nam sese immoti gyro atque in pace silentes |
| 530 | ceu muris valloque tenent. Sed fortior ecce |
| 531 | adventat per inane cohors; septem ordine fulvo |
| 532 | armigeras summi Iovis exsultante caterva |
| 533 | intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges. |
| 534 | Invasere globum nivei gregis uncaque pandunt |
| 535 | caedibus ora novis et strictis unguibus instant. |
| 536 | cernis inexperto rorantes sanguine ventos, |
| 537 | et plumis stillare diem? quae saeva repente |
| 538 | victores agitat leto Iovis ira sinistri? |
| 539 | Hic excelsa petens subita face solis inarsit |
| 540 | submisitque animos, illum vestigia adortum |
| 541 | maiorum volucrum tenerae deponitis alae. |
| 542 | Hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retro |
| 543 | volvit agens sociae linquentem fata catervae. |
| 544 | Hic nimbo glomeratus obit, hic praepete viva |
| 545 | pascitur immoriens; spargit cava nubila sanguis. |
| 546 | "Quid furtim illacrimas? " "Illum, venerande Melampu, |
| 547 | qui cadit, agnosco". Trepidos sic mole futuri |
| 548 | cunctaque iam rerum certa sub imagine passos |
| 549 | terror habet vates; piget irrupisse volantum |
| 550 | concilia et caelo mentem insertasse vetanti, |
| 551 | auditique odere deos. Unde iste per orbem |
| 552 | primus venturi miseris animantibus aeger |
| 553 | crevit amor? Divumne feras hoc munus, an ipsi, |
| 554 | gens avida et parto non umquam stare quieti, |
| 555 | eruimus, quae prima dies, ubi terminus aevi, |
| 556 | quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho |
| 557 | cogitet? Hinc fibrae et volucrum per nubila sermo |
| 558 | astrorumque vices numerataque semina lunae |
| 559 | Thessalicumque nefas. at non prior aureus ille |
| 560 | sanguis avum scopulisque satae vel robore gentes |
| 561 | mentibus his usae; silvas amor unus humumque |
| 562 | edomuisse manu; quid crastina volveret aetas, |
| 563 | scire nefas homini. nos pravum et flebile vulgus |
| 564 | scrutari penitus superos: hinc pallor et irae, |
| 565 | hinc scelus insidiaeque et nulla modestia voti. |
| 566 | Ergo manu vittas damnataque vertice serta |
| 567 | deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos |
| 568 | inviso de monte redit; iam bella tubaeque |
| 569 | comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae. |
| 570 | ille nec aspectum vulgi, nec fida tyranni |
| 571 | colloquia aut coetus procerum perferre, sed atra |
| 572 | sede tegi, et superum clausus negat acta fateri |
| 573 | - te pudor et curae retinent per rura, Melampu -: |
| 574 | bissenos premit ora dies populumque ducesque |
| 575 | extrahit incertis. Et iam suprema Tonantis |
| 576 | iussa fremunt agrosque viris annosaque vastant |
| 577 | oppida; bellipotens prae se deus agmina passim |
| 578 | mille rapit; liquere domos dilectaque laeti |
| 579 | conubia et primo plorantis limine natos: |
| 580 | tantus in attonitos cecidit deus. Arma paternis |
| 581 | postibus et fixos superum ad penetralia currus |
| 582 | vellere amor; tunc fessa putri robigine pila |
| 583 | horrentesque situ gladios in saeva recurant |
| 584 | vulnera et attrito cogunt iuvenescere saxo. |
| 585 | Hi teretes galeas magnorumque aerea suta |
| 586 | thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes |
| 587 | pectoribus temptare, alii Cortynia lentant |
| 588 | cornua; iam falces avidis et aratra caminis |
| 589 | rastraque et incurvi saevum rubuere ligones. |
| 590 | caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, |
| 591 | nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco. |
| 592 | Irrupere Argos maestique ad limina regis |
| 593 | bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras, |
| 594 | quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat |
| 595 | Enceladus mutare latus; super igneus antris |
| 596 | mons tonat, exundant apices fluctusque Pelorus |
| 597 | contrahit, et sperat tellus abrupta reverti. |
| 598 | Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amore |
| 599 | excitus et longam pridem indignantia pacem |
| 600 | corda tumens - huic ampla quidem de sanguine prisco |
| 601 | nobilitas; sed enim ipse manu praegressus avorum |
| 602 | facta, diu tuto superum contemptor et aequi |
| 603 | impatiens largusque animae, modo suaserit ira -, |
| 604 | unus ut e silvis Pholoes habitator opacae |
| 605 | inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, |
| 606 | ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis, |
| 607 | Amphiarae, tuas: "Quae tanta ignavia" clamat, |
| 608 | "Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi? |
| 609 | unius - heu pudeat!- plebeia ad limina civis |
| 610 | tot ferro accinctae gentes animisque paratae |
| 611 | pendemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae, |
| 612 | quisquis is est, timidis famaeque ita visus, Apollo |
| 613 | mugiat insano penitus seclusus in antro, |
| 614 | exspectare queam, dum pallida virgo tremendas |
| 615 | nuntiet ambages. Virtus mihi numen et ensis, |
| 616 | quem teneo! Iamque hic timida cum fraude sacerdos |
| 617 | exeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas, |
| 618 | experiar". laetum fremit assensuque furentem |
| 619 | implet Achaea manus. Tandem prorumpere adactus |
| 620 | Oeclides: "alio curarum agitante tumultu |
| 621 | non equidem effreno iuvenis clamore profani |
| 622 | dictorumque metu, licet hic insana minetur, |
| 623 | elicior tenebris; alio mihi debita fato |
| 624 | summa dies, vetitumque dari mortalibus armis. |
| 625 | Sed me vester amor nimiusque arcana profari |
| 626 | Phoebus agit; vobis ventura atque omne, quod ultrast, |
| 627 | pandere maestus eo; nam te, vesane, moneri |
| 628 | ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo. |
| 629 | quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma, |
| 630 | quo rapitis? Quae vos Furiarum verbera caecos |
| 631 | exagitant? adeone animarum taedet? et Argos |
| 632 | exosi? nil dulce domi? nulla omina curae? |
| 633 | quid me Persei secreta ad culmina montis |
| 634 | ire gradu trepido superumque irrumpere coetus |
| 635 | egistis? potui pariter nescire, quis armis |
| 636 | casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis, |
| 637 | quae mihi. consulti testor penetralia mundi |
| 638 | et volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocanti |
| 639 | non alias tam saeve mihi, quae signa futuri |
| 640 | pertulerim: vidi ingentis portenta ruinae, |
| 641 | vidi hominum divumque metus hilaremque Megaeram |
| 642 | et Lachesin putri vacuantem saecula penso. |
| 643 | Proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat, |
| 644 | ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine vestro |
| 645 | Aoniam et diri saturare novalia Cadmi? |
| 646 | Sed quid vana cano, quid fixos arceo casus? |
| 647 | Ibimus." Hic presso gemuit semel ore sacerdos. |
| 648 | Illum iterum Capaneus: "Tuus o furor auguret uni |
| 649 | ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos |
| 650 | et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum |
| 651 | clangor eat. Quid vota virum meliora moraris? |
| 652 | Scilicet ut vanis avibus natoque domoque |
| 653 | et thalamis potiare iacens, sileamus inulti |
| 654 | Tydeos egregii perfossum pectus et arma |
| 655 | foederis abrupti? Quodsi bella effera Graios |
| 656 | ferre vetas, i Sidonios legatus ad hostes: |
| 657 | haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inani |
| 658 | verba polo causas abstrusaque nomina rerum |
| 659 | eliciunt: miseret superum, si carmina curae |
| 660 | humanaeque preces! Quid inertia pectora terres? |
| 661 | Primus in orbe deos fecit timor! Et tibi tuto |
| 662 | nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam |
| 663 | hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus, |
| 664 | ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma volenti |
| 665 | obvius ire pares venisque aut alite visa |
| 666 | bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis |
| 667 | infula terrificique aberit dementia Phoebi: |
| 668 | illic augur ego et mecum quicumque parati |
| 669 | insanire manu. " rursus fragor intonat ingens |
| 670 | hortantum et vasto subtervolat astra tumultu. |
| 671 | Ut rapidus torrens, animos cui verna ministrant |
| 672 | flamina et exuti concreto frigore montes, |
| 673 | cum vagus in campos frustra prohibentibus exit |
| 674 | obicibus, resonant permixto turbine tecta, |
| 675 | arva, armenta, viri, donec stetit improbus alto |
| 676 | colle minor magnoque invenit in aggere ripas. |
| 677 | haec alterna ducum nox interfusa diremit. |
| 678 | At gemitus Argia viri non amplius aequo |
| 679 | corde ferens sociumque animo miserata dolorem, |
| 680 | sicut erat laceris pridem turpata capillis |
| 681 | et fletu signata genas, ad celsa verendi |
| 682 | ibat tecta patris, parvumque sub ubere caro |
| 683 | Thessandrum portabat avo iam nocte suprema |
| 684 | ante novos ortus, ubi sola superstite plaustro |
| 685 | Arctos ad oceanum fugientibus invidet astris. |
| 686 | utque fores iniit magnoque affusa parentist: |
| 687 | "Cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex |
| 688 | limina nocte petam, cessem licet ipsa profari, |
| 689 | scis genitor. Sed iura deum genialia testor |
| 690 | teque pater, non ille iubet, sed pervigil angor; |
| 691 | ex quo primus Hymen movitque infausta sinistram |
| 692 | Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo |
| 693 | exturbata quies. non si mihi tigridis horror |
| 694 | aequoreaeque super rigeant praecordia cautes, |
| 695 | ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi |
| 696 | iura tenes; da bella, pater, generique iacentis |
| 697 | aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem |
| 698 | exulis; huic olim generis pudor. o ubi prima |
| 699 | hospitia et iunctae testato numine dextrae! |
| 700 | hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo; |
| 701 | non egomet tacitos Veneris furata calores |
| 702 | culpatamve facem: tua iussa verenda tuosque |
| 703 | dilexi monitus. Nunc qua feritate dolentis |
| 704 | despiciam questus? Nescis, pater optime, nescis, |
| 705 | quantus amor castae misero nupsisse marito. |
| 706 | et nunc maesta quidem grave et illaetabile munus, |
| 707 | ut timeam doleamque, rogo; sed cum oscula rumpet |
| 708 | maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis |
| 709 | signa tubae saevoque genas fulgebitis auro, |
| 710 | ei mihi! care parens, iterum fortasse rogabo." |
| 711 | Illius umenti carpens pater oscula vultu: |
| 712 | "Non equidem has umquam culparim, nata, querelas ; |
| 713 | pone metus, laudanda rogas nec digna negari. |
| 714 | Sed mihi multa dei - nec tu sperare, quod urges, |
| 715 | desine -, multa metus regnique volubile pondus |
| 716 | subiciunt animo. Veniet, qui debitus istis, |
| 717 | nata, modus, neque te incassum flevisse quereris. |
| 718 | Tu solare virum, neu sint dispendia iustae |
| 719 | dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus. |
| 720 | Proficitur bello". Dicentem talia nascens |
| 721 | lux monet ingentesque iubent assurgere curae. |