monumenta.ch > Ovidius > 5 > 79 > 49 > 22 > 90 > 60 > 34 > 24 > 16 > 63 > 98 > 46 > 87 > 37 > 36 > 92 > 53 > 95 > 68 > 3 > 74 > 51
Solinus, Mirabilia, L Gentes circum Oxum amnem. Terminus itinerum Liberi patris et Herculis. Item regiones cum gentibus. Simul de camelorum natura. <<< >>> LII Gens Attacorum.
Solinus, Mirabilia, Caput LI Seres. Item Sericum vellus.
1 Qua ab Scythico oceano et mari Caspio in oceanum eoum cursus inflectitur, ab exordio huiusce plagae profundae nives, mox longa deserta, post Anthropophagi gens est asperrima, dein feris spatia obsita ferme dimidiam itineris partem inpenetrabilem reddiderunt. 2 Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabin barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. Sic in tractu eius orae, quae spectat aestivum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus vellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem umore domant ad obsequium. 3 Hoc illud est sericum in usum publicum damno severitatis admissum et quo ostendere potius corpora quam vestire primo feminis, nunc etiam viris luxuriae persuasit libido. Seres ipsi quidem mites et inter se quietissimi, alias vero reliquorum mortalium coetus refugiunt, adeo ut ceterarum gentium commercia abnuant. 4 Primum eorum fluvium mercatores ipsi transeunt, in cuius ripis nullo inter partes linguae commercio, sed depositarum rerum pretia oculis aestimantibus sua tradunt, nostra non emunt.
Solinus HOME
bav1357.240 bnf6810.37 bnf7230.111 bnf7230.71 bnf7231.68 bsb65390.86 cpl1568.154 csg187.141
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik