monumenta.ch > Solinus > 40
Solinus, Mirabilia, XXXIX Cilicia. In ea Cydnus amnis, antrum Corycium, mons Taurus. <<< >>> XLI Asie, Phrygia, Lydia, Teuthrania. In bis de urbe Epheso, de monte Mimante, de illustribus viris, de Homeri et Hesiodi temporibus, de animali bonnaco, de sepulcris Aiacis et Memnonis, de Memnoniis avibus, de chamaeleonte, de ciconiis.
Solinus, Mirabilia, Caput XL Lycia. In ea mons Chimaera.
1 Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est; hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicaverunt, quam de vocabulo sui nominis Hephaestiam vocant. 2 Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit; nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt visentibus.
Solinus HOME
bav1357.233 bnf6810.34 bnf7230.106 bnf7230.67 bnf7231.65 bsb65390.79 cpl1568.142 csg187.128
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik