monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20
Solinus, Mirabilia, XIX Unde mediterranea maria oriantur. <<< >>> XXI Germania. In ea de avibus Hercyniis, de bisontibus, de uris, de alce. Item de alce Gangaviae insulae, de succino, de callaico lapide, de ceraunio albo.
Solinus, Mirabilia, Caput XX De insulis Scythicis, de oceano Septentrionali, de spatiis inter Scythas et lndos, de formis hominum, de cervis, de tragelaphis.
1 Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales; et quae forte advolaverit, raptim fugam properat. 2 Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propaniso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est mortuum mare; ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat. 3 Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. 4 Id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris vertant. Non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque ad Alierum flumen, quo influit Oxum amnem, pervenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. 5 Itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus ad alveum Phasidis pertendit; per cuius excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est. 6 Auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari; eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti; nec longe Oeonas separari, quas qui habitent vivant ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus; 7 perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt; 8 esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua viscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membris membra vestiant. 9 Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire, quaenam peculiares sint ferae Scythiae. Cervi plurimi in hac terra; igitur cervos persequemur. Mares generis huiusce cum statum tempus venerem incitavit, saeviunt rabie libidinis. 10 Feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum vel herbarum pedum verbere castigant ad latendum. 11 Cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursu et adsuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum, fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia; propterea facilius obvios se praebent sagittantibus. 12 Si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu; infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per vices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam; 13 si fugare angues gestias, utrum velis ures, quae ustrina praeterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro aetate ramos augent. Id incrementum in sexennes perseverat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: 14 quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. 15 Dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inveniuntur aut nulli. Serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. 16 Herbam quoque quam cinarem vocant contra noxia edunt gramina. Adversus venena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae utero. Patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis ipsorum unguina sedant calores hominum languentium. 17 Legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos sine febribus longaevos fuisse; quod demum proderit si uno vulnere fuerint interempti. 18 Ad dinoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant. 19 Eadem paene specie sunt quos tragelaphos dicunt, sed non alibi quam circa Phasidem apparent; tantum quod illi villosos habent armos et menta promissis hirta barbis.
Solinus HOME
bav1357.201 bnf6810.21 bnf7230.84 bnf7230.51 bnf7231.50 bsb65390.43 cpl1568.87 csg187.72
Solinus, Mirabilia, XIX Unde mediterranea maria oriantur. <<< >>> XXI Germania. In ea de avibus Hercyniis, de bisontibus, de uris, de alce. Item de alce Gangaviae insulae, de succino, de callaico lapide, de ceraunio albo.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik