monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 21 > 46 > 16 > 15 > 112 > 53 > 100 > 17
Solinus, Mirabilia, XVI Scythicarum gentium varia miracula. In his de natura canum, de smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo. <<<     >>> XVIII De Arimphaeis, et aliis Scytharum gentibus, de tigridibus, de pantberis, de pardis.

Solinus, Mirabilia, Caput XVII De Hyperboreis, et Hyperboreae regionibus.

1 Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illine ad nos usque fluxerunt, temere forent credita; sed cum probissimi auctores et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accipimus iacere. Gens beatissima. 2 Eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem; quod aspernatur ratio tam vasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa. 3 Apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semenstrem lucem, aversum una tantum die solem; quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem, ut nobis, sed vernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De caelo magna clementia: aurae spirant salubriter, nihil noxium flatus habent. Domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant. 4 Discordiam nesciunt, aegritudine non inquietantur, ad innocentiam omnibus aequale votum. Mortem accersunt et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem; 5 quos satias vitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant; hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare; 6 verum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae revenissent, devotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt.
Solinus HOME

bav1357.199 bnf6810.20 bnf7230.83 bnf7230.50 bnf7231.49 bsb65390.41 cpl1568.84 csg187.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik