monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3 > 29 > 35 > 9 > 78 > 33 > > 3 > 8 > 1 > 32 > 1 > 5 > 6
Solinus, Mirabilia, V Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide. <<<     >>> VII Europae sinus tertius. In eo de locorum Graeciae admirabilibus; de fluminibus, de fontibus; de merulis, de perdicibus; de lapide galactite, de lapide asbesto; de Arione.

Solinus, Mirabilia, Caput VI Volcaniae insulae.

1 In freto Siculo Hephaestiae insulae viginti quinque milibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias vocant, nam et ipsa natura soli ignea: per occulta commercia aut mutuantur Aetnae incendia aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero septem sunt. 2 Liparae nomen rex dedit Liparus, qui eam ante Aeolum rexit. Alteram Hieran vocaverunt; ea praecipue Vulcano sacrata est et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. 3 Strongyle tertia, Aeoli domus, vergitur ad exortus solis minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae persentiscunt quinam flatus in triduo pertendant; quo factum, ut Aeolus rex ventorum crederetur. Ceteras Didymen Eriphusam Phoenicusam Euonymon quoniam similes sunt dictas habemus.
Solinus HOME

bav1357.184 bnf6810.14 bnf7230.74 bnf7230.42 bnf7231.41 bsb65390.25 cpl1568.53 csg187.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik