Silius, Punica, Liber IV
| 1 | Fama per Ausoniae turbatas spargitur urbes |
| 2 | nubiferos montes et saxa minantia caelo |
| 3 | accepisse iugum, Poenosque per invia vectos, |
| 4 | aemulaque Herculei iactantem facta laboris |
| 5 | descendisse ducem. diros canit improba motus |
| 6 | et gliscit gressu volucrique citatior Euro |
| 7 | terrificis quatit attonitas rumoribus arces. |
| 8 | adstruit auditis docilis per inania rerum |
| 9 | pascere rumorem vulgi pavor: itur in acris |
| 10 | bellorum raptim curas, subitusque per omnem |
| 11 | Ausoniam Mavors strepit et ciet arma virosque. |
| 12 | pila novant, ac detersa rubigine saevus |
| 13 | induitur ferro splendor, niveumque repostae |
| 14 | instaurant galeae coni decus; hasta iuvatur |
| 15 | ammento, revocantque nova fornace bipennis. |
| 16 | conseritur tegimen laterum impenetrabile, multas |
| 17 | passurus dextras atque inrita vulnera, thorax. |
| 18 | pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum |
| 19 | cornipedem in gyros saxoque exasperat ensem. |
| 20 | nec vero muris, quibus est luctata vetustas, |
| 21 | ferre morantur opem; subvectant saxa cavasque |
| 22 | retractant turris, edit quas longior aetas. |
| 23 | hinc tela accipiunt arces, ac robora portis |
| 24 | et fidos certant obices accersere silva, |
| 25 | circumdant fossas. haud segnis cuncta magister |
| 26 | praecipitat timor, ac vastis trepidatur in agris. |
| 27 | deseruere larem: portant cervicibus aegras |
| 28 | attoniti matres ducentisque ultima fila |
| 29 | grandaevos rapuere senes, tum crine soluto |
| 30 | ante agitur coniunx, dextra laevaque trahuntur |
| 31 | parvi non aequo comitantes ordine nati. |
| 32 | sic vulgus, traduntque metus, nec poscitur auctor. |
| 33 | at patres, quamquam exterrent immania coepta |
| 34 | inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa |
| 35 | decepere, tamen crudam contra aspera mentem |
| 36 | et magnos tollunt animos. iuvat ire periclis |
| 37 | ad decus et dextra memorandum condere nomen |
| 38 | quale dedit numquam rebus Fortuna secundis. |
| 39 | Sed Libyae ductor tuto fovet agmina vallo |
| 40 | fessa gradum multoque gelu torpentia nervos, |
| 41 | solandique genus, laetos ostentat ad urbem |
| 42 | per campos superesse viam, Romamque sub ictu. |
| 43 | at non et rerum curas consultaque belli |
| 44 | stare probat solusque nequit perferre quietem. |
| 45 | armiferae quondam prisca inter tempora gentes |
| 46 | Ausonium invasere latus sedesque beatas |
| 47 | et metui peperere manu. mox impia bella |
| 48 | Tarpeius pater et capti sensere Quirites. |
| 49 | hic dum sollicitat donis et inania corda |
| 50 | ac fluxam morum gentem fovet armaque iungit, |
| 51 | iam consul volucri praevectus litora classe |
| 52 | Scipio Phocaicis sese referebat ab oris, |
| 53 | ingentisque duces, pelagi terraeque laborem |
| 54 | diversum emensos, propiora pericula vallo |
| 55 | iungebant, magnaeque aderant primordia cladis. |
| 56 | namque ut, conlatis admoto consule castris, |
| 57 | sustulerat Fortuna moras, signumque furoris |
| 58 | accensae viso poscebant hoste cohortes: |
| 59 | ~debellata procul, quaecumque vocantur Hiberis, |
| 60 | ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor |
| 61 | voce sonat: non Pyrenen Rhodanumve ferocem |
| 62 | iussa aspernatos, Rutulam fumasse Saguntum, |
| 63 | raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum |
| 64 | Amphitryoniadae fuerit labor, isse sub armis |
| 65 | Poenorum turmas, equitemque per ardua vectum |
| 66 | insultasse iugo, et fremuisse hinnitibus Alpes. |
| 67 | Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul: |
| 68 | 'Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis |
| 69 | cautibus atque aegre torpentia membra trahentem. |
| 70 | en age, qui sacros montis rupesque profundas |
| 71 | transiluit, discat quanto stet celsius arce |
| 72 | Herculea vallum, et maius sit scandere collis |
| 73 | an vestros rupisse globos. det inania famae, |
| 74 | dum magna fuso pugna retroque ruenti, |
| 75 | qua ventum est, obstent Alpes. super ardua ductum |
| 76 | huc egere dei, Latios ut sanguine finis |
| 77 | imbueret, tellusque hostilis conderet ossa. |
| 78 | scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum |
| 79 | Carthago, anne eadem mittat, quae mersa sub aequor |
| 80 | Aegatis inter vasto iacet obruta ponto.' |
| 81 | Haec ait atque agmen Ticini flectit ad undas. |
| 82 | caeruleas Ticinus aquas et stagna vadoso |
| 83 | perspicuus servat turbari nescia fundo |
| 84 | ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem. |
| 85 | vix credas labi: ripis tam mitis opacis |
| 86 | argutos inter volucrum certamine cantus |
| 87 | somniferam ducit lucenti gurgite lympham. |
| 88 | Iamque sub extremum noctis fugientibus umbris |
| 89 | lux aderat, Somnusque suas confecerat horas. |
| 90 | explorare locos consul collisque propinqui |
| 91 | ingenium, et campis quae sit natura, parabat. |
| 92 | par studium Poeno similesque in pectore curae. |
| 93 | ergo aderant rapidis equitum comitantibus alis. |
| 94 | Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes |
| 95 | hostem ferre gradum, et propius propiusque sonoro |
| 96 | quadrupedum cornu tellus gemit, ac simul acer |
| 97 | vincentum lituos hinnitus saevit equorum, |
| 98 | 'Arma, viri, rapite arma, viri,' dux instat uterque. |
| 99 | ambobus velox virtus geminusque cupido |
| 100 | laudis et ad pugnas Martemque insania concors. |
| 101 | Haud mora. iam tantum campi dirimebat ab ictu |
| 102 | quantum impulsa valet comprendere lancea nodo, |
| 103 | cum subitum liquida non ullis nubibus aethra |
| 104 | augurium mentes oculosque ad sidera vertit. |
| 105 | accipiter medio tendens a limite solis |
| 106 | dilectas Veneri notasque ab honore Diones |
| 107 | turbabat violentus aves atque unguibus idem, |
| 108 | idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae, |
| 109 | ter quinas dederat saeva inter vulnera leto. |
| 110 | nec finis satiesve, novi sed sanguinis ardor |
| 111 | gliscere, et urgebat trepidam iam caede priorum |
| 112 | incertamque fugae pluma labente columbam, |
| 113 | donec Phoebeo veniens Iovis ales ab ortu |
| 114 | in tenuis tandem nubis dare terga coegit. |
| 115 | tum victrix laetos signa ad Romana volatus |
| 116 | convertit, prolesque ducis qua parte decora |
| 117 | Scipio quassabat puerilibus arma lacertis, |
| 118 | clangorem bis terque dedit, rostroque coruscae |
| 119 | perstringens conum galeae se reddidit astris. |
| 120 | Exclamat Liger (huic superos sentire monentis |
| 121 | ars fuit ac penna monstrare futura magistra): |
| 122 | 'Poene, bis octonos Italis in finibus annos |
| 123 | audaci similis volucri sectabere pubem |
| 124 | Ausoniam multamque feres cum sanguine praedam. |
| 125 | sed compesce minas: renuit tibi Daunia regna |
| 126 | armiger ecce Iovis. nosco te, summe deorum: |
| 127 | adsis o firmesque tuae, pater, alitis omen. |
| 128 | nam tibi servantur, ni vano cassa volatu |
| 129 | mentitur superos praepes, postrema subactae |
| 130 | fata, puer, Libyae et maius Carthagine nomen.' |
| 131 | Contra laeta Bogus Tyrio canit omina regi, |
| 132 | et faustum accipitrem caesasque in nube volucres |
| 133 | Aeneadis cladem et Veneris portendere genti. |
| 134 | tum dictis comitem contorquet primus in hostis |
| 135 | ceu suadente deo et fatorum conscius hastam. |
| 136 | illa volans patuli longe per inania campi |
| 137 | ictum perdiderat spatio, ni fusus habenas |
| 138 | dum primae decus adfectat decerpere pugnae |
| 139 | obuia quadrupedis praeceps Catus ora tulisset. |
| 140 | sic elanguescens ac iam casura petitum |
| 141 | invenit vulnus caedemque accepit ab hoste |
| 142 | cornus et oblatae stetit inter tempora frontis. |
| 143 | Incurrunt acies, magnoque fragore per aequor |
| 144 | suspendunt cuncti frenis sublime reductos |
| 145 | cornipedes ultroque ferunt. erectus in auras |
| 146 | it sonipes rapidaque volans per aperta procella |
| 147 | tenuia vix summo vestigia pulvere signat. |
| 148 | Boiorum ante alias Crixo duce mobilis ala |
| 149 | arietat in primos obicitque immania membra. |
| 150 | ipse tumens atavi Brenni se stirpe ferebat |
| 151 | Crixus et in titulos Capitolia capta trahebat, |
| 152 | Tarpeioque iugo demens et vertice sacro |
| 153 | pensantes aurum Celtas umbone gerebat. |
| 154 | colla viri fulvo radiabant lactea torque, |
| 155 | auro virgatae vestes, manicaeque rigebant |
| 156 | ex auro, et simili vibrabat crista metallo. |
| 157 | Sternitur impulsu vasto perculsa Camertum |
| 158 | prima phalanx, spissaeque ruunt conferta per arma |
| 159 | undae Boiorum: sociata examina densent |
| 160 | infandi Senones, conlisaque quadrupedantum |
| 161 | pectoribus toto volvuntur corpora campo. |
| 162 | arva natant, altusque virum cruor, altus equorum |
| 163 | lubrica belligerae sorbet vestigia turmae. |
| 164 | seminecum letum peragit gravis ungula pulsu |
| 165 | et circumvolitans taetros e sanguine rores |
| 166 | spargit humo miserisque suo lavit arma cruore. |
| 167 | spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori |
| 168 | purpureo moriens victricia sanguine tinguis. |
| 169 | nam tibi, dum stimulas cornu atque in proelia mentes |
| 170 | accendis renovasque viros ad vulnera cantu, |
| 171 | haesit barbaricum sub anhelo gutture telum |
| 172 | et clausit raucum letali vulnere murmur. |
| 173 | at sonus extremo morientis fusus ab ore |
| 174 | flexa pererravit mutis iam cornua labris. |
| 175 | Crixus Picentem Laurumque, nec eminus ambo, |
| 176 | sed gladio Laurum++Picenti rasilis hasta |
| 177 | ripis lecta Padi letum tulit. avia namque |
| 178 | dum petit ac laevo meditatur fallere gyro, |
| 179 | hasta viri femur et pariter per anhela volantis |
| 180 | ilia sedit equi et geminam dedit horrida mortem. |
| 181 | idem sanguinea Venuli cervice revellens |
| 182 | sternit praecipitem tepido te, Farfare, telo |
| 183 | et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino, |
| 184 | egregium Ausoniae decus ac memorabile nomen, |
| 185 | si dent fata moras aut servent foedera Poeni, |
| 186 | tum Remulum atque, olim celeberrima nomina bello, |
| 187 | Tiburtis Magios Hispellatemque Metaurum |
| 188 | et Clanium dubia meditantem cuspide vulnus. |
| 189 | Nec locus est Tyriis belli pugnaeve, sed omnem |
| 190 | Celticus implevit campum furor. inrita nulli |
| 191 | spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum. |
| 192 | hic inter trepidos immane Quirinius audens, |
| 193 | cui fugere ignotum atque invicta mente placebat |
| 194 | rebus in adversis exceptum pectore letum, |
| 195 | cuspide flammat ecum ac dispergit gaesa lacerto, |
| 196 | si reserare viam atque ad regem rumpere ferro |
| 197 | detur iter, certusque necis petit omnibus ausis, |
| 198 | quod nequeat sentire, decus. cadit inguine fosso |
| 199 | Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus. |
| 200 | occumbit Sarmens, flavam qui ponere victor |
| 201 | caesariem crinemque tibi, Gradive, vovebat |
| 202 | auro certantem et rutilum sub vertice nodum. |
| 203 | sed Parcae intonsa non exaudita voventem |
| 204 | ad manes traxere coma. per candida membra |
| 205 | it fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. |
| 206 | at non tardatus iaculo occurrente Ligaunus |
| 207 | inruit adversumque viro rotat obuius ensem |
| 208 | et ferit insurgens, umero qua brachia lenti |
| 209 | adnectunt nervi, decisaque vulnere dextra |
| 210 | laxatis paulum moribunda pependit habenis, |
| 211 | dumque micans tremulo conatu lora retemptat, |
| 212 | flectentem adsuetos imitatur nescia frenos. |
| 213 | demetit aversi Vosegus tum colla, iubaque |
| 214 | suspensam portans galeam atque inclusa perempti |
| 215 | ora viri, patrio divos clamore salutat. |
| 216 | Dumque ea Gallorum populi dant funera campo, |
| 217 | accitas propere castris in proelia consul |
| 218 | raptabat turmas primusque ruebat in hostem |
| 219 | candenti sublimis equo. trahit undique lectum |
| 220 | divitis Ausoniae iuvenem, Marsosque Coramque |
| 221 | Laurentumque decus iaculatoremque Sabellum |
| 222 | et Gradivicolam celso de colle Tudertem |
| 223 | indutosque simul gentilia lina Faliscos, |
| 224 | quosque sub Herculeis ~taciturno flumine muris |
| 225 | pomifera arva creant Anienicolae Catilli, |
| 226 | quosque in praegelidis duratos Hernica rivis |
| 227 | mittebant saxa et nebulosi rura Casini. |
| 228 | ibant in Martem terrae dominantis alumni |
| 229 | damnati superis nec iam reditura iuventus. |
| 230 | Scipio qua medius pugnae vorat agmina vertex |
| 231 | infert cornipedem atque instinctus strage suorum |
| 232 | inferias caesis mactat Labarumque Padumque |
| 233 | et Caunum et multo vix fusum vulnere Breucum |
| 234 | Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu. |
| 235 | occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato; |
| 236 | nam dum frena ferox obiecto corpore prensat |
| 237 | atque aequat celsus residentis consulis ora |
| 238 | ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis, |
| 239 | et divisum umeris iacuit caput. at Batus, amens |
| 240 | qui luctatur equo parmaque incursibus obstat, |
| 241 | ictu quadrupedis fulva porrectus harena |
| 242 | elisa incussis amisit calcibus ora. |
| 243 | perfurit Ausonius turbata per aequora ductor, |
| 244 | ceu Geticus Boreas, totum cum sustulit imo |
| 245 | Icarium fundo victor mare: navita vasto |
| 246 | iactatur sparsus lacerata classe profundo, |
| 247 | cunctaque canenti perfunditur aequore Cyclas. |
| 248 | Crixus, ut in tenui spes exiguumque salutis, |
| 249 | armat contemptu mentem necis. horrida barba |
| 250 | sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis |
| 251 | albet, et adfuso squalent a pulvere crines. |
| 252 | invadit Tarium vicino consule pugnas |
| 253 | miscentem saevisque virum circumtonat armis. |
| 254 | volvitur ille solo; nam pronum effundit in armos |
| 255 | fata extrema ferens abies, rapiturque pavore |
| 256 | tractus equi vinctis conexa ad cingula membris. |
| 257 | longa cruor sparso linquit vestigia campo, |
| 258 | et tremulos cuspis ductus in pulvere signat. |
| 259 | laudabat leti iuvenem egregiosque parabat |
| 260 | ulcisci consul manis, cum dira per auris |
| 261 | vox venit, et Crixum ferri clamoribus audit, |
| 262 | haud notum vultu. surgit violentior ira |
| 263 | comminus atque oculos optato in corpore figit. |
| 264 | tum stimulans grato plausae cervicis honore |
| 265 | cornipedem adloquitur: 'Vulgum Martemque minorem |
| 266 | mox, Gargane: vocant superi ad maiora. videsne, |
| 267 | quantus eat Crixus? iam nunc tibi praemia pono |
| 268 | illum Sidonio fulgentem ardore tapeta, |
| 269 | barbaricum decus, et fulvis donabere frenis.' |
| 270 | sic fatus, magno Crixum clamore ciebat |
| 271 | in pugnam ac vacuo poscebat proelia campo. |
| 272 | nec detractantem par ira accenderat hostem. |
| 273 | ut iussae cessere retro spatiumque dederunt |
| 274 | hinc atque hinc alae et medio stetit aequore pugna, |
| 275 | quantus Phlegraeis Telluris alumnus in arvis |
| 276 | movit signa Mimas caelumque exterruit armis, |
| 277 | tantus semifero Crixus sub pectore murmur |
| 278 | torquet et horrisonis ululatibus erigit iras: |
| 279 | 'Nemone incensae captaeque superfuit urbi, |
| 280 | ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, |
| 281 | narraret, dextras? disce en nunc' inquit et una |
| 282 | contorquet nodis et obusto robore diram |
| 283 | vel portas quassare trabem. sonat illa tremendum, |
| 284 | at nimio iactu servasse improvida campi |
| 285 | distantis spatium propiorem transvolat hostem. |
| 286 | cui consul: 'Ferre haec umbris proavoque memento, |
| 287 | quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique |
| 288 | haud licitum sacri Capitolia cernere montis.' |
| 289 | tum nodo cursuque levi simul adiuvat hastam, |
| 290 | dignum mole viri nisus. fugit illa per oras |
| 291 | multiplicis lini subtextaque tegmina nervis |
| 292 | atque altum tota metitur cuspide pectus. |
| 293 | procumbit lata porrectus in arva ruina, |
| 294 | et percussa gemit tellus ingentibus armis. |
| 295 | haud aliter structo Tyrrhena ad litora saxo |
| 296 | pugnatura fretis subter caecisque procellis, |
| 297 | pila immane sonans impingitur ardua ponto: |
| 298 | immugit Nereus, divisaque caerula pulsu |
| 299 | inlisum accipiunt irata sub aequora montem. |
| 300 | ductore amisso pedibus se credere Celtae: |
| 301 | una spes anima tantusque pependerat ardor. |
| 302 | ac veluti, summo venator densa Picano |
| 303 | cum lustra exagitat spissisque cubilibus atram |
| 304 | immittit passim dumosa per invia pestem, |
| 305 | dum tacitas vires et flammam colligit ignis, |
| 306 | nigranti piceus sensim caligine vertex |
| 307 | volvitur et pingui contorquet nubila fumo: |
| 308 | mox subita in toto lucent incendia monte, |
| 309 | fit sonitus, fugere ferae, fugere volucres, |
| 310 | atque ima longe trepidant in valle iuvencae. |
| 311 | At Mago, ut vertisse globos primumque laborem, |
| 312 | qui solus genti est, cassum videt, arma suorum |
| 313 | ac patrium in pugnas equitem vocat. undique nudi |
| 314 | adsiliunt frenis infrenatique manipli. |
| 315 | nunc Itali in tergum versis referuntur habenis, |
| 316 | nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas, |
| 317 | aut illi dextros lunatis flexibus orbes, |
| 318 | aut illi laevos sinuant in cornua gyros. |
| 319 | texunt alterno glomerata volumina cursu |
| 320 | atque eadem refuga cedentes arte resolvunt. |
| 321 | hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos, |
| 322 | fert Boreas Eurusque refert molemque profundi |
| 323 | nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant. |
| 324 | Advolat aurato praefulgens murice ductor |
| 325 | Sidonius, circaque Metus Terrorque Furorque. |
| 326 | isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem |
| 327 | extulit et magno percussit lumine campos, |
| 328 | spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit |
| 329 | vertere terga pudor, nec leti cura decori, |
| 330 | sed fugere infixum est, terraeque optantur hiatus. |
| 331 | sic, ubi Caucaseis tigris se protulit antris, |
| 332 | linquuntur campi, et tutas petit omne latebras |
| 333 | turbatum insano vultu pecus: illa pererrat |
| 334 | desertas victrix vallis, iamque ora reducto |
| 335 | paulatim nudat rictu, ut praesentia mandens |
| 336 | corpora, et immani stragem meditatur hiatu. |
| 337 | non illum Metabus, non illum celsior Ufens |
| 338 | evasere tamen, quamvis hic alite planta, |
| 339 | hic ope cornipedis totis ferretur habenis. |
| 340 | nam Metabum ad manis demisit cuspide fulgens |
| 341 | fraxinus, Ufentem conlapsum poplite caeso |
| 342 | ensis obit laudemque pedum cum sanguine ademit. |
| 343 | iamque dedit leto Sthenium Laurumque domoque |
| 344 | Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro |
| 345 | nutrierat dederatque lacum tramittere nando. |
| 346 | fit socius leti coniecta Massicus hasta, |
| 347 | vitiferi sacro generatus vertice montis |
| 348 | et Liris nutritus aquis, qui fronte quieta |
| 349 | dissimulat cursum ac nullo mutabilis imbri |
| 350 | perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas. |
| 351 | [exoritur rabies caedum, ac vix tela furori |
| 352 | sufficiunt. teritur iunctis umbonibus umbo, |
| 353 | pesque pedem premit, et nutantes casside cristae |
| 354 | hostilem tremulo pulsant conamine frontem.] |
| 355 | Tergemini primam ante aciem fera proelia fratres |
| 356 | miscebant, quos Ledaeo Sidonia Barce |
| 357 | Xanthippo felix uteri inter bella crearat. |
| 358 | res Graiae ductorque parens ac nobile Amyclae |
| 359 | nomen et iniectus Spartanis colla catenis |
| 360 | Regulus inflabant veteri praecordia fama. |
| 361 | Marte probare genus factisque Lacona parentem |
| 362 | ardebant gelidosque dehinc invisere montis |
| 363 | Taygeta et tandem bellis innare subactis |
| 364 | Eurotan patrium ritusque videre Lycurgi. |
| 365 | sed Spartam penetrare deus fratresque negarunt |
| 366 | Ausonii, totidem numero, quos miserat altis |
| 367 | Egeriae genitos immitis Aricia lucis, |
| 368 | aetatis mentisque pares; at non dabat ultra |
| 369 | Clotho dura lacus aramque videre Dianae. |
| 370 | namque ut in adversos impacti turbine pugnae |
| 371 | Eumachus et Critias et laetus nomine patris |
| 372 | Xanthippus iunxere gradus, (ceu bella leones |
| 373 | inter se furibunda movent et murmure anhelo |
| 374 | squalentis campos ac longa mapalia complent: |
| 375 | omnis in occultas rupis atque avia pernix |
| 376 | Maurus saxa fugit, coniunxque Libyssa profuso |
| 377 | vagitum cohibens suspendit ab ubere natos; |
| 378 | illi dira fremunt, perfractaque in ore cruento |
| 379 | ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus) |
| 380 | haud secus Egeriae pubes, hinc Virbius acer, |
| 381 | hinc Capys, adsiliunt paribusque Albanus in armis. |
| 382 | subsidens paulum perfossa proruit alvo |
| 383 | Albanum Critias: ast illi cuncta repente |
| 384 | implerunt clipeum miserando viscera lapsu. |
| 385 | Eumachus inde Capyn++sed tota mole tenebat |
| 386 | ceu fixum membris tegimen; tamen improbus ensis |
| 387 | adnexam parmae decidit vulnere laevam, |
| 388 | inque suo pressa est non reddens tegmina nisu |
| 389 | infelix manus atque haesit labentibus armis. |
| 390 | ultima restabat fusis iam palma duobus |
| 391 | Virbius. huic trepidos simulanti ducere gressus |
| 392 | Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta, |
| 393 | et tandem aequatae geminato funere pugnae. |
| 394 | inde alterna viris transegit pectora mucro, |
| 395 | inque vicem erepta posuerunt proelia vita. |
| 396 | felices leti, pietas quos addidit umbris! |
| 397 | optabunt similes venientia saecula fratres, |
| 398 | aeternumque decus memori celebrabitur aevo, |
| 399 | si modo ferre diem serosque videre nepotes |
| 400 | carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo. |
| 401 | At consul toto palantis aequore turmas |
| 402 | voce tenet, dum voce viget: 'Quo signa refertis? |
| 403 | quis vos heu vobis pavor abstulit? horrida primi |
| 404 | si sors visa loci pugnaeque lacessere frontem, |
| 405 | post me state viri et pulsa formidine tantum |
| 406 | aspicite! has dextras capti genuere parentes |
| 407 | quas fugitis. quae spes victis? Alpesne petemus? |
| 408 | ipsam turrigero portantem vertice muros |
| 409 | credite summissas Romam nunc tendere palmas. |
| 410 | natorum passim raptus caedemque parentum |
| 411 | Vestalisque focos extingui sanguine cerno. |
| 412 | hoc arcete nefas!' postquam inter talia crebro |
| 413 | clamore obtusae crassoque a pulvere fauces, |
| 414 | hinc laeva frenos, hinc dextra corripit arma |
| 415 | et latum obiectat pectus strictumque minatur |
| 416 | nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem. |
| 417 | Quas acies alto genitor dum spectat Olympo, |
| 418 | consulis egregii movere pericula mentem. |
| 419 | Gradivum vocat et patrio sic ore profatur: |
| 420 | 'Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis |
| 421 | haud dubie extremus, terret labor: eripe pugnae |
| 422 | ardentem, oblitumque sui dulcedine caedum |
| 423 | siste ducem Libyae; nam plus petit improbus uno |
| 424 | consulis exitio tota quam strage cadentum. |
| 425 | praeterea, cernis, tenerae qui proelia dextrae |
| 426 | iam credit puer atque annos transcendere factis |
| 427 | molitur longumque putat pubescere bello, |
| 428 | te duce primitias pugnae, te magna magistro |
| 429 | audeat et primum hoc vincat, servasse parentem.' |
| 430 | Haec rerum sator. at Mavors in proelia currus |
| 431 | Odrysia tellure vocat. tum fulminis atri |
| 432 | spargentem flammas clipeum galeamque deorum |
| 433 | haud ulli facilem multoque labore Cyclopum |
| 434 | sudatum thoraca capit quassatque per auras |
| 435 | Titanum bello satiatam sanguinis hastam |
| 436 | atque implet curru campos. exercitus una |
| 437 | Irarum Eumenidesque simul letique cruenti |
| 438 | innumerae facies, frenisque operata regendis |
| 439 | quadriiugos atro stimulat Bellona flagello. |
| 440 | fertur ab immenso tempestas horrida caelo |
| 441 | nigrantisque globos et turbida nubila torquens |
| 442 | involvit terras. quatitur Saturnia sedes |
| 443 | ingressu tremefacta dei, ripasque relinquit |
| 444 | audito curru fontique relabitur amnis. |
| 445 | Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes |
| 446 | cinxerat et Tyrio regi nova dona parabat |
| 447 | armorum spolium ac rorantia consulis ora. |
| 448 | stabat Fortunae non cedere certus et acri |
| 449 | mole retorquebat crudescens caedibus hastas, |
| 450 | iamque suo, iamque hostili perfusa cruore |
| 451 | membra madent, cecidere iubae, gyroque per orbem |
| 452 | artato Garamas iaculis propioribus instat |
| 453 | ~et librat saeva coniectum cuspide ferrum. |
| 454 | hic puer ut patrio defixum corpore telum |
| 455 | conspexit, madvere genae, subitoque trementem |
| 456 | corripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit. |
| 457 | bis conatus erat praecurrere fata parentis |
| 458 | conversa in semet dextra, bis transtulit iras |
| 459 | in Poenos Mavors. fertur per tela, per hostis |
| 460 | intrepidus puer et Gradivum passibus aequat. |
| 461 | continuo cessere globi, latusque repente |
| 462 | apparet campo limes. metit agmina tectus |
| 463 | caelesti clipeo et sternit super arma iacentum |
| 464 | corporaque auctorem teli multasque paternos |
| 465 | ante oculos animas, optata piacula, mactat. |
| 466 | tunc rapta propere duris ex ossibus hasta |
| 467 | innixum cervice ferens umeroque parentem |
| 468 | emicat. attonitae tanta ad spectacula turmae |
| 469 | tela tenent, ceditque loco Libys asper, et omnis |
| 470 | late cedit Hiber, pietasque insignis et aetas |
| 471 | belligeris fecit miranda silentia campis. |
| 472 | tum celso e curru Mavors 'Carthaginis arces |
| 473 | excindes' inquit 'Tyriosque ad foedera coges. |
| 474 | nulla tamen longo tanta exorietur in aevo |
| 475 | lux tibi, care puer. macte, o macte indole sacra, |
| 476 | vera Iovis proles. et adhuc maiora supersunt, |
| 477 | sed nequeunt meliora dari.' tum nubila Mavors |
| 478 | aetheraque emenso terras iam sole capessit, |
| 479 | et fessas acies castris clausere tenebrae. |
| 480 | Condebat noctem devexo Cynthia curru |
| 481 | fraternis adflata rotis, et ab aequore Eoo |
| 482 | surgebant roseae media inter caerula flammae. |
| 483 | at consul tristis campos Poenisque secundam |
| 484 | planitiem metuens Trebiam collisque petebat. |
| 485 | iamque dies rapti cursu navoque labore, |
| 486 | et medio abruptus fluitabat in amne solutis |
| 487 | pons vinclis, qui Dardanium travexerat agmen, |
| 488 | Eridani rapidas aderat cum Poenus ad undas. |
| 489 | dumque vada et mollis aditus per devia flexo |
| 490 | circuitu petit et stagni languentia quaerit, |
| 491 | interdum rapta vicinis saltibus alno |
| 492 | flumineam texit, qua travehat agmina, classem: |
| 493 | ecce aderat Trebiaeque simul vicina tenebat |
| 494 | Trinacrio accitus per caerula longa Peloro, |
| 495 | Gracchorum proles, consul. gens inclita magno |
| 496 | atque animosa viro, multusque in imagine claris |
| 497 | praefulgebat avus titulis bellique domique. |
| 498 | Nec Poeni positis trans amnem in gramine castris |
| 499 | deerant. namque animos stimulabant prospera rerum |
| 500 | increpitansque super ductor: 'Quis tertius urbi |
| 501 | iam superest consul? quaenam altera restat in armis |
| 502 | Sicania? en omnes Latiae Daunique nepotum |
| 503 | convenere manus. feriant nunc foedera mecum |
| 504 | ductores Italum ac leges et pacta reposcant. |
| 505 | at tu, donata tela inter Martia luce, |
| 506 | infelix animae, sic, sic vivasque tuoque |
| 507 | des iterum hanc laudem nato; nec fine sub aevi |
| 508 | oppetere in bello detur, cum fata vocabunt. |
| 509 | pugnantem cecidisse meum est.' haec personat ardens. |
| 510 | inde levi iaculo Massylumque impiger alis |
| 511 | castra sub ipsa datis inritat et elicit hostem. |
| 512 | Nec Latius vallo miles debere salutem |
| 513 | fas putat aut clausas pulsari cuspide portas. |
| 514 | erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto |
| 515 | degener haud Gracchis consul. quatit aura comantis |
| 516 | cassidis Auruncae cristas, umeroque refulget |
| 517 | sanguinei patrium saguli decus. agmina magno |
| 518 | respectans clamore vocat, quaque obuia densos |
| 519 | artat turba globos rumpens iter aequore fertur, |
| 520 | ut torrens celsi praeceps e vertice Pindi |
| 521 | cum sonitu ruit in campos magnoque fragore |
| 522 | avulsum montis volvit latus: obuia passim |
| 523 | armenta immanesque ferae silvaeque trahuntur, |
| 524 | spumea saxosis clamat convallibus unda. |
| 525 | Non, mihi Maeoniae redeat si gloria linguae |
| 526 | centenasque pater det Phoebus fundere voces, |
| 527 | tot caedes proferre queam, quot dextera magni |
| 528 | consulis aut contra Tyriae furor edidit irae. |
| 529 | Murranum ductor Libyae, ductorque Phalantum |
| 530 | Ausonius, gnaros belli veteresque laborum, |
| 531 | alter in alterius fuderunt comminus ore. |
| 532 | monte procelloso Murranum miserat Anxur, |
| 533 | Tritonis ~niveo te sacra, Phalante, profundo. |
| 534 | ut primum insigni fulsit velamine consul, |
| 535 | quamquam orbus partem visus unoque Cupencus |
| 536 | lumine sufficiens bellis citat improbus hastam |
| 537 | et summae figit tremebundam margine parmae. |
| 538 | cui consul (namque ira coquit): 'Pone, improbe, quicquid |
| 539 | restat in ore fero et truncata fronte relucet.' |
| 540 | sic ait intorquens derecto turbine robur |
| 541 | et dirum tota tramittit cuspide lumen. |
| 542 | nec levior dextra generatus Hamilcare saevit. |
| 543 | huic cadit infelix niveis Varenus in armis, |
| 544 | Mevanas Varenus, arat cui divitis uber |
| 545 | campi Fulginia et patulis Clitumnus in arvis |
| 546 | candentis gelido perfundit flumine tauros. |
| 547 | sed tristes superi, atque ingrata maxima cura |
| 548 | victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti. |
| 549 | instat Hiber levis et levior discurrere Maurus. |
| 550 | hinc pila, hinc Libycae certant subtexere cornus |
| 551 | densa nube polum, quantumque interiacet aequi |
| 552 | ad ripas campi, tantum vibrantia condunt |
| 553 | tela, nec artatis locus est in morte cadendi. |
| 554 | Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis |
| 555 | venator, rudibus iaculis et Iapyge campum |
| 556 | persultabat equo, mediosque invectus in hostis, |
| 557 | Apula non vana torquebat spicula dextra. |
| 558 | huic horret thorax Samnitis pellibus ursae, |
| 559 | et galea annosi vallatur dentibus apri. |
| 560 | verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret |
| 561 | in nemore aut agitet Gargano terga ferarum, |
| 562 | hinc Mago, hinc saevus pariter videre Maharbal, |
| 563 | ut subigente fame diversis rupibus ursi |
| 564 | invadunt trepidum gemina inter proelia taurum, |
| 565 | nec partem praedae patitur furor, haud secus acer |
| 566 | hinc atque hinc iaculo devolvitur Allius acto: |
| 567 | it stridens per utrumque latus Maurusia taxus. |
| 568 | obuia tum medio sonuerunt spicula corde, |
| 569 | incertumque fuit, letum cui cederet hastae. |
| 570 | et iam dispersis Romana per agmina signis |
| 571 | palantis agit ad ripas, miserabile, Poenus |
| 572 | impellens trepidos fluvioque immergere certat. |
| 573 | Tum Trebia infausto nova proelia gurgite fessis |
| 574 | incohat ac precibus Iunonis suscitat undas. |
| 575 | haurit subsidens fugientum corpora tellus |
| 576 | infidaque soli frustrata voragine sorbet. |
| 577 | nec niti lentoque datur convellere limo |
| 578 | mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci |
| 579 | haerent devincti gressus, resolutaque ripa |
| 580 | implicat aut caeca prosternit fraude paludis. |
| 581 | iamque alius super atque alius per lubrica surgens |
| 582 | dum sibi quisque viam per inextricabile litus |
| 583 | praeripit et putri luctatur caespite, lapsi |
| 584 | occumbunt seseque sua pressere ruina. |
| 585 | ille celer nandi iamiamque adprendere tuta |
| 586 | dum parat et celso conisus corpore prensat |
| 587 | gramina summa manu liquidisque emergit ab undis, |
| 588 | contorta ripae pendens adfigitur hasta. |
| 589 | hic hostem orbatus telo complectitur ulnis |
| 590 | luctantemque vado permixta morte coercet. |
| 591 | mille simul leti facies. Ligus occidit arvis, |
| 592 | sed proiecta viri lymphis fluvialibus ora |
| 593 | sanguineum hauserunt longis singultibus amnem. |
| 594 | enabat tandem medio vix gurgite pulcher |
| 595 | Irpinus sociumque manus clamore vocabat, |
| 596 | cum rapidis inlatus aquis et vulnere multo |
| 597 | impulit asper equus fessumque sub aequora mersit. |
| 598 | Accumulat clades subito conspecta per undas |
| 599 | vis elephantorum turrito concita dorso. |
| 600 | namque vadis rapitur praeceps, ceu proruta cautes |
| 601 | avulsi montis, Trebiamque insueta timentem |
| 602 | prae se pectore agit spumantique incubat alveo. |
| 603 | explorant adversa viros, perque aspera duro |
| 604 | nititur ad laudem virtus interrita clivo. |
| 605 | namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem |
| 606 | et famae nudam impatiens 'Spectabimur,' inquit |
| 607 | 'nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum. |
| 608 | experiar, sitne in terris, domitare quod ensis |
| 609 | non queat Ausonius Tyrrhenave permeet hasta.' |
| 610 | tum iacit adsurgens dextroque in lumine sistit |
| 611 | spicula saeva ferae telumque in vulnere linquit. |
| 612 | stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum |
| 613 | belua prosequitur laceramque cruore profuso |
| 614 | attollit frontem ac lapso dat terga magistro. |
| 615 | tum vero invadunt iaculis crebraque sagitta, |
| 616 | ausi iam sperare necem, immensosque per armos |
| 617 | et laterum extentus venit atra cuspide vulnus. |
| 618 | stat multa in tergo et nigranti lancea dorso, |
| 619 | ac silvam ingentem concusso corpore vibrat, |
| 620 | donec consumptis longo certamine telis |
| 621 | concidit et clausit magna vada pressa ruina. |
| 622 | Ecce per adversum, quamquam tardata morantur |
| 623 | vulnere membra virum, subit implacabilis amnem |
| 624 | Scipio et innumeris infestat caedibus hostem. |
| 625 | corporibus clipeisque simul galeisque cadentum |
| 626 | contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas. |
| 627 | Mazaeus iaculo, Gestar prosternitur ense, |
| 628 | tum Pelopeus avis Cyrenes incola Thelgon. |
| 629 | huic torquet rapido correptum e gurgite pilum |
| 630 | et quantum longo ferri tenuata rigore |
| 631 | procedit cuspis per hiantia transigit ora. |
| 632 | pulsati ligno sonuere in vulnere dentes. |
| 633 | nec leto quaesita quies: turgentia membra |
| 634 | Eridano Trebia, Eridanus dedit aequoris undis. |
| 635 | tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. |
| 636 | quid domus Hesperidum aut luci iuvere dearum, |
| 637 | fulvos aurifera servantes arbore ramos? |
| 638 | Intumuit Trebia et stagnis se sustulit imis |
| 639 | iamque ferox totum propellit gurgite fontem |
| 640 | atque omnis torquet vires. furit unda sonoris |
| 641 | verticibus, sequiturque novus cum murmure torrens. |
| 642 | sensit et accensa ductor violentius ira |
| 643 | 'Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, poenas |
| 644 | exsolves:' inquit 'lacerum per Gallica rivis |
| 645 | dispergam rura atque amnis tibi nomina demam, |
| 646 | quoque aperis te fonte, premam, nec tangere ripas |
| 647 | inlabique Pado dabitur. quaenam ista repente |
| 648 | Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?' |
| 649 | Talia iactantem consurgens agger aquarum |
| 650 | impulit atque umeros curvato gurgite pressit. |
| 651 | arduus adversa mole incurrentibus undis |
| 652 | stat ductor clipeoque ruentem sustulit amnem. |
| 653 | necnon a tergo fluctus stridente procella |
| 654 | spumeus inrorat summas aspergine cristas. |
| 655 | ire vadis stabilemque vetat defigere gressum |
| 656 | subducta tellure deus, percussaque longe |
| 657 | raucum saxa sonant, undaeque ad bella parentis |
| 658 | excitae pugnant, et ripas perdidit amnis. |
| 659 | tum madidos crinis et glauca fronde revinctum |
| 660 | attollit cum voce caput: 'Poenasne superbas |
| 661 | insuper et nomen Trebiae delere minaris, |
| 662 | o regnis inimice meis? quot corpora porto |
| 663 | dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum, |
| 664 | quos mactas, artatus iter cursumque reliqui. |
| 665 | caede, vides, stagna alta rubent retroque feruntur. |
| 666 | adde modum dextrae aut campis incumbe propinquis.' |
| 667 | Haec, Venere adiuncta, tumulo spectabat ab alto |
| 668 | Mulciber obscurae tectus caligine nubis, |
| 669 | ingravat ad caelum sublatis Scipio palmis: |
| 670 | 'Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, |
| 671 | talin me leto tanta inter proelia nuper |
| 672 | servastis? fortine animam hanc excindere dextra |
| 673 | indignum est visum? redde o me, nate, periclis, |
| 674 | redde hosti! liceat bellanti accersere mortem |
| 675 | quam patriae fratrique probem.' tum percita dictis |
| 676 | ingemuit Venus et rapidas derexit in amnem |
| 677 | coniugis invicti vires. agit undique flammas |
| 678 | dispersus ripis ignis multosque per annos |
| 679 | nutritas fluvio populatur fervidus umbras. |
| 680 | uritur omne nemus, lucosque effusus in altos |
| 681 | immissis crepitat victor Vulcanus habenis. |
| 682 | iamque ambusta comas abies, iam pinus et alni, |
| 683 | iam solo restans trunco dimisit in altum |
| 684 | populus adsuetas ramis habitare volucres. |
| 685 | flamma vorax imo penitus de gurgite tractos |
| 686 | absorbet latices, saevoque urgente vapore |
| 687 | siccus inarescit ripis cruor. horrida late |
| 688 | scinditur in rimas et hiatu rupta dehiscit |
| 689 | tellus, ac stagnis altae sedere favillae. |
| 690 | Miratur pater aeternos cessare repente |
| 691 | Eridanus cursus, Nympharumque intima maestus |
| 692 | implevit chorus attonitis ululatibus antra. |
| 693 | ter caput ambustum conantem attollere iacta |
| 694 | lampade Vulcanus mersit fumantibus undis, |
| 695 | ter correpta dei crines nudavit harundo. |
| 696 | tum demum admissae voces et vota precantis, |
| 697 | orantique datum ripas servare prioris, |
| 698 | ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas |
| 699 | munitum in collem Graccho comitante cohortes. |
| 700 | at Poenus multo fluvium veneratus honore |
| 701 | gramineas undis statuit socialibus aras, |
| 702 | nescius heu, quanto superi maiora moverent, |
| 703 | et quos Ausoniae luctus, Trasimenne, parares. |
| 704 | Boiorum nuper populos turbaverat armis |
| 705 | Flaminius, facilisque viro tum gloria belli, |
| 706 | corde levem atque astus inopem contundere gentem. |
| 707 | sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno. |
| 708 | hunc laevis urbi genitum ad fatalia damna |
| 709 | ominibus parat imperio Saturnia fesso |
| 710 | ductorem dignumque virum veniente ruina. |
| 711 | inde ubi prima dies iuris, clavumque regendae |
| 712 | invasit patriae, ac sub nutu castra fuere, |
| 713 | ut pelagi rudis et pontum tractare per artem |
| 714 | nescius, accepit miserae si iura carinae, |
| 715 | ventorum tenet ipse vicem cunctisque procellis |
| 716 | dat iactare ratem: fertur vaga gurgite puppis |
| 717 | ipsius in scopulos dextra impellente magistri++ |
| 718 | ergo agitur raptis praeceps exercitus armis |
| 719 | Lydorum in populos sedemque ab origine prisci |
| 720 | sacratam Corythi iunctosque a sanguine avorum |
| 721 | Maeonios Italis permixta stirpe colonos. |
| 722 | Nec regem Afrorum noscenda ad coepta moratur |
| 723 | laude super tanta monitor deus. omnia somni |
| 724 | condiderant aegrisque dabant oblivia curis, |
| 725 | cum Iuno in stagni numen conversa propinqui |
| 726 | et madidae frontis crinis circumdata fronde |
| 727 | populea stimulat subitis praecordia curis |
| 728 | ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem: |
| 729 | 'O felix famae et Latio lacrimabile nomen |
| 730 | Hannibal, Ausoniae si te Fortuna creasset |
| 731 | ad magnos venture deos, cur fata tenemus? |
| 732 | pelle moras. brevis est magni Fortuna favoris. |
| 733 | quantum vovisti, cum Dardana bella parenti |
| 734 | iurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum |
| 735 | sanguinis, et patrias satiabis caedibus umbras. |
| 736 | nobis persolves meritos securus honores. |
| 737 | namque ego sum celsis quem cinctum montibus ambit |
| 738 | Tmolo missa manus, stagnis Trasimennus opacis.' |
| 739 | His agitur monitis et laetam numine pubem |
| 740 | protinus aerii praeceps rapit aggere montis. |
| 741 | horrebat glacie saxa inter lubrica summo |
| 742 | piniferum caelo miscens caput Apenninus. |
| 743 | condiderat nix alta trabes, et vertice celso |
| 744 | canus apex stricta surgebat ad astra pruina. |
| 745 | ire iubet. prior extingui labique videtur |
| 746 | gloria, post Alpes si stetur montibus ullis. |
| 747 | scandunt praerupti nimbosa cacumina saxi. |
| 748 | nec superasse iugum finit mulcetve laborem: |
| 749 | plana natant, putrique gelu liquentibus undis |
| 750 | invia limosa restagnant arva palude. |
| 751 | iamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex |
| 752 | saevitia quatitur caeli, manante per ora |
| 753 | perque genas oculo. facilis sprevisse medentis |
| 754 | optatum bene credit emi quocumque periclo |
| 755 | bellandi tempus. non frontis parcit honori, |
| 756 | dum ne perdat iter, non cetera membra moratur |
| 757 | in pretium belli dare, si victoria poscat, |
| 758 | satque putat lucis, Capitolia cernere victor |
| 759 | qua petat atque Italum feriat qua comminus hostem. |
| 760 | talia perpessi tandem inter saeva locorum |
| 761 | optatos venere lacus, ubi deinde per arma |
| 762 | sumeret amissi numerosa piacula visus. |
| 763 | Ecce autem patres aderant Carthagine missi. |
| 764 | causa viae non parva viris, nec laeta ferebant. |
| 765 | mos fuit in populis, quos condidit advena Dido, |
| 766 | poscere caede deos veniam ac flagrantibus aris |
| 767 | (infandum dictu) parvos imponere natos. |
| 768 | urna reducebat miserandos annua casus |
| 769 | sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae. |
| 770 | cui fato sortique deum de more petebat |
| 771 | Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon. |
| 772 | sed propior metus armati ductoris ab ira |
| 773 | et magna ante oculos stabat redeuntis imago. |
| 774 | asperat haec, foedata genas lacerataque crinis, |
| 775 | atque urbem complet maesti clamoris Imilce, |
| 776 | Edonis ut Pangaea super trieteride mota |
| 777 | it iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum. |
| 778 | ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres |
| 779 | clamat: 'Io coniunx, quocumque in cardine mundi |
| 780 | bella moves, huc signa refer. violentior hic est, |
| 781 | hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsis |
| 782 | urbis Dardaniae muris vibrantia tela |
| 783 | excipis intrepidus clipeo saevamque coruscans |
| 784 | lampada Tarpeis infers incendia tectis. |
| 785 | interea tibi prima domus atque unica proles |
| 786 | heu gremio in patriae Stygias raptatur ad aras. |
| 787 | i nunc, Ausonios ferro populare penates |
| 788 | et vetitas molire vias. i, pacta resigna |
| 789 | per cunctos iurata deos. sic praemia reddit |
| 790 | Carthago et talis iam nunc tibi solvit honores. |
| 791 | quae porro haec pietas delubra aspergere tabo? |
| 792 | heu primae scelerum causae mortalibus aegris, |
| 793 | naturam nescire deum! iusta ite precari |
| 794 | ture pio caedumque feros avertite ritus. |
| 795 | mite et cognatum est homini deus. hactenus, oro, |
| 796 | sit satis ante aras caesos vidisse iuvencos. |
| 797 | aut si velle nefas superos fixumque sedetque, |
| 798 | me, me, quae genui, vestris absumite votis. |
| 799 | cur spoliare iuvat Libycas hac indole terras? |
| 800 | an flendae magis Aegates et mersa profundo |
| 801 | Punica regna forent, olim si sorte cruenta |
| 802 | esset tanta mei virtus praerepta mariti?' |
| 803 | haec dubios vario divumque hominisque timore |
| 804 | ad cauta inlexere patres, ipsique relictum |
| 805 | abnueret sortem an superum pareret honori. |
| 806 | tum vero trepidare metu vix compos Imilce, |
| 807 | magnanimi metuens immitia corda mariti. |
| 808 | His avide auditis ductor sic deinde profatur: |
| 809 | 'Quid tibi pro tanto non impar munere solvat |
| 810 | Hannibal aequatus superis? quae praemia digna |
| 811 | inveniam, Carthago parens? noctemque diemque |
| 812 | arma feram, templisque tuis hinc plurima faxo |
| 813 | hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino. |
| 814 | at puer armorum et belli servabitur heres. |
| 815 | spes, o nate, meae Tyriarumque unica rerum, |
| 816 | Hesperia minitante, salus, terraque fretoque |
| 817 | certare Aeneadis dum stabit vita memento. |
| 818 | perge (patent Alpes) nostroque incumbe labori. |
| 819 | vos quoque, di patrii, quorum delubra piantur |
| 820 | caedibus atque coli gaudent formidine matrum, |
| 821 | huc laetos vultus totasque advertite mentes. |
| 822 | namque paro sacra et maioris molior aras. |
| 823 | tu, Mago, adversi conside in vertice montis, |
| 824 | tu laevos propior collis accede, Choaspe, |
| 825 | ad claustra et fauces ducat per opaca Sychaeus. |
| 826 | ast ego te, Trasimenne, vago cum milite praeceps |
| 827 | lustrabo et superis quaeram libamina belli. |
| 828 | namque haud parva deus promissis spondet apertis, |
| 829 | quae spectata, viri, patriam referatis in urbem.' |